Quaestio 4
Quaestio 4
¶ Sed contra. quia a quocumque producitur subiectum: et passio substanti: quia sunt idem realis: vt dictum est supra. Sed formalis ratio peccati est per se passio actus praecati: quia blasphemie diuine per se inest ratio formalis effectus eius: et per consequens imputabilitas peccai¬
¶ Sed dicunt quidam quod hoc solum habet veritatem in passionibus positiuis non priuatiuis. Sed quod in priuatiuis etiam habeat veritatem probo: quia sicut pater in diuinis comnunicat filio divitatem per productionem: ita et incomicabilitatem: et sicut communicat angelo entitatem: ita et incorporeitatem: et sicut celo mobilitatem: ita et incorruptitatem: et puncto indiuisibilitatem.
¶ Prima conclusio est. quod deus causat actum malum pecit: quantum ad substratum: quia concurrit ad causandum istum actum: sicut causa vniversalis et prima cum causa 2a et particulari. omnis autem causa prima plus influint. etc.
¶ 2a conclusio quod deus causat priuationem que inest per se: et concomitatu actum: quia in causando illa non possunt separari ab innuicere: quorum vnum per se inest alteri.
¶ 3a conclusio quod deus causat respectum qui per se inest actui malo: quia posito fundamento tali ponitur relatio talis. Sed actus malus: vt dictum est: est fundamentum respectus: et vltimus finis terminus. ergo etc.
¶ 4a conclusio quod nullum praedictorum causat deus totaliter. sed solum partia liter: quia est solum causa vniversalis et non particularis.
¶ Sed contra 4r. port sic: quia deus non est causa alicuius mali culpe: licet secundum sanctos: et secundum scripturam bene possit esse causa mali pene. Dico quod verum est simpliciter et totaliter. Vel dicendum quod verum est quod deus non vult mala voluntate antecedente sed consequente: vult enim pactum tenere et non sugere scilicet quod in omni actione creature assistit in anndo: et ad bonum et ad malum.
¶ 2o: quia si deus respectu peccati est causa partialis: potest etiam esse causa eius totalis: quia potest supplem vicem cae particularis in genere causare efficientis. Dico quod verum est quantum ad esse absolutum et positiuum: ideo posset etiam in me causar e peccatum: sed illud non esset mihi imputatum: quia llud non esset a me elicitum: et per consequens non causaret respectum offense ad deum: qui non offenditur nisi ex demerito hominis.
¶ Tertio. quia secundum hoc magis dicibet pecatum deo imputari quam nobis. cum immediatius et praestantius agat ad omnem effectum quam creatura. Dico quod verum est: si deus esset causa particularis: in quam effectus magis reducitur: vnde nec aliqua causa vniversalis effectum sibi assimilat: sed partialis aliquando: licet non omnis partialis sit causa vniuoca.
¶ 4o. quia Aug. dicit quod peccatum non habet. causam efficientem sed deficientem. Dico quod intendit tangere solum causam ex parte hominis ratione deordinationis: que deficit a causa recte ordinata: iccirco peccatum non habet causam efficientem id est ordinatam ex parte peccantis: sed deficientem id est veordinatam respectu vltimi finis. vt dictum est. host predicta consideratione dignum est etc.
On this page