Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

CIrca distinctionem 44. nihil dicam hic: quia materia facilis est: sed reuertendo ad principium: quaro quatuor quaestiones. Prima quaestio est: vtrum mundus sit eternus. Et videtur quod sic: quia nihil nouum sub sole.

¶ Contra. gene. primo in principio creauit deus celum et terram. opinio Arist. quod mundus fuit eternus hic fuit vel ab eterno: probat autem hoc ex immutabilitate diuina: quia agens non potest transire de ocio ad actionem nisi mutetur. ergo etc.

¶ Secunda ratio. quia ante omne mutatum esse est moueri et econuerso.

¶ Tertio. quia omne instans est principium futuri et finis praeteriti.

¶ 4 ratio. est Aug. xi. de ci. dei dicentis: quare non est equebene a sex milibus annis sicut a quinque: non videtur ratio nabile.

¶ Iste autem rationes non conuincunt.

¶ Ad prim mum dico. quod verum est quando agens realiter refertui ad passum: tunc tenet illa regula. Dicitur autem deus agens. denominatione extrinseca: non actione que sit in eo.

¶ Ad secundam. illa ratio demonstrat de omni motu. Dico ergo quod in quolibet motu est principium: illud autem non est mutatum esse.

¶ Ad aliud dico quod non est inconueniens dare primum instans in tempore.

¶ Ad aliud eodem modo quare deus fecit mundum in isto loco et non in alio: inanis est imaginatio de tempore infiito: sicut de loco.

¶ Arguo autem contra eos quadrupliciter.

¶ Primo sic. quandocumque aliquid includit aliud cui repugnat eternitas illud non potest esse eternum: sic autem est de tempore. probatur: quia posterioritas includitur in tempore cui repugnat eternitas.

¶ Secundo. die instanti copulante preteritum cum futuro: impossibi le enim est tempus esse sine instanti copulante praeteritum cum futuro. Sed ab eterno non potest esse tale instans: quia est posterius tempore preterito.

¶ Tertio de motu: in ratione diffinitiua motus includitur successio: ergo non potest esse ab eterno: quod enim est ab eterno non pasuccedere alicui priori se.

¶ Quarto de ratione mutati esse est quod habeat ante se motum: eternum autem non habet aliquid ante se. ergo etc.

¶ Dicunt aliqui quod bene demonstrat de hac parte motus: et de hoc mutato esse: sed indefinite non demonstrat.

¶ Sed contra. quando aliquid repugnat alicui ex ratione diffinitiua: repugnat sibi in iversali et in particulari et indefinite: sed ita est de mutato esse ergo etc.

¶ Dico quod repugnat ex rationibus diffinitiuis: non simpliciter: sed vt contrahuntur ad indiuinduitatem.

¶ Con tra istud: nulla mutatio fuit ab eterno. Quedam muta tio fuit eterna contradicunt particularis est falsa. ergo vniuersalis est vera.

¶ Secundo a subalternis sic: si nulla mutatio fuit ab eterno. ergo quedam mutatio non fuit ab eterno: similiter per inductionem: similiter si illa mutatio fuit ab eterno: ergo pro aliquo singulari.

¶ Ad primum dico. quod non est dare ante omnem mutationem: primam mutationem nec nullam: quia distribui infinitum non potest: et per hoc patet ad alias instantias.

¶ Ad quartum. verum est: quandoratio verificationis est propter rationem omnem: sicut si homo currit: aliquins homo currit. Sed quando conuenit sibi sub ratio ne vniversali non: sicut habere tres primo conuenit triangulo et non alicui: sic esse ab eterno conuenit vniversali: vt prescindit a singularibus.

¶ Sed hic est difficultas si mundus fuit ab eterno fuisset ne infinitus in futuro:

¶ Dicit quidam quod non: quia futurum habet aliquid ante se: quod repugnat eterno. Contra. omne praeteritum fuit futurum: si igitur futurum finitum et praeteri tum: omne tempous antea fuit preteritum: si fuit finitum. ergo praeteritum est de reuolutionibus quas habuisset dimindium futurum: et dimidium preteritum: et ita si infiniti dies: sequitur quod infinitum preteritum et futurum et presens infinitum.

¶ Ad argumentum dico. quod ante diem fuisset dies in infinitum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1