Quaestio 6
Quaestio 6
¶ Questio. ii SEcunda quaestio est: vtrum mundo quantum est de se repugnet quod sit producibilis a deo ab eterno. Et videtur quod sic: quia infinitas repugnat creature.
¶ Pri ma est: quia non erit ibi aliquid immediate productum a deo: quia propagatio eterna: in illa autem multitudine non est dare aliquid n propagatum: et per consequens deus non creauit mundum.
¶ Siecundo sic. deus produxit mundum supernaturaliter: sed non est dare indiuiduum productum super naturaliter: si mundus sit eternus.
¶ Tertio. sol praecedit generationem meam tempore: et sic cuiuslibet alterius: igitur generationes omnium non fuerunt ita antique sicut sol.
¶ Quarto sic: intelectu mouens est in quolibet instanti tota et praecedit ordine durationis hanc diem: et per consequens omnes alios dies.
¶ Ad primam rationem conceditur quod nullum est inuenire immediate pro ductum a deo: quia si aliquis fuisset immediate a deo ille incedisset generationem: creauit igitur caelum et terram. et homines et non mediantibus causis secundis creauit omnia. Eodem modo diceretur quod illa non producuntur supernaturaliter.
¶ Ad aliud non est dare hominem quin eum alius praecessit: sed distributio non valet: quia includit incompossibilia: vnde quacumque generatione signata sol est prior: sed indefinite non eodem modo intellectus praecedit hanc diem non omnes.
¶ Arguitur igitur ad oppositum. Et primo sic: regula eterna est quod mundus est producibilis: si ergo regula est vera. ergo ab eterno vera: a voluntate enim diuina non est: quin mundus sit producibilis quia per quiditatem inest. ergo sicut pro nunc est producibilis: et proeterno.
¶ Tertio sic: quia quantitas mundi ab eterno et nunc est eiusdem rationis et eiusdem praesenti: et per consequens eandem passionem habebit.
¶ 4o. quia ens prohibitum pro aliquo nunc semper est ens prohibitum: et tantum valet pro eterno sicut ab eterno.
¶ Sed inste rationes eque demonstrant quod eternitas creabilis sit creabilis ex tempore: quod est impossibile.
¶ Sed hoc est difficultas de verbo Aug. Si ignis fuisset abeterno: vel eternus splendor eius fuisset eternus.
¶ Dicit scotus quod loquitur de productione: prout abstrahit a factione. Idem dicit de vestigio pedis.
¶ hic diceretur quod arguit ex suppositione alicuius impossibilis. Sed si mundus fuisset ab eterno esset ne continuus diuisum totaliter si diuisisset: Dico quod ponens mundum ab eterno habet dicere quod pars istius motus non potuit esse ab eterno: sed sumendo indiuiduum vagum motus esset ab eterno: et ita de diuisione continui.
On this page