Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

¶ Questio. iii. TErtio quero Utrum in incarnatio ne verbi includantplures respectus vel plures vniones. Quod non: quia non sunt ponenda plura sine necessitate sed ad sal uandum incarnationem sufficit sola vnio totius pumane naturae ad suppositum verbi. ergo etc. Maior probatur per sacram scripturam. iudicum. 57. c. vbi sufficiebant trecenti viri reliqua multitudine reuertente ad tabernacula.

¶ Sed contra 4r. Primo: quia vbi sunt distincta vnibilia et distincte vniones distinctorum vniuersalium quae sunt extrema vnionis istius. Nam multiplicatis extremis multiplicantur vniones et relationes: sed anima et corpus in incarnatione sunt distincta. vnibilia: ergo etc.

¶ Item impossibile est illa esse idem: quorum vnum corrumpitur alio remanente: sed vnio ad totum vel ad humanitatem corrupta fuit in triduo: et vnio ad partes remansit secundum fidem. ergo etc.

¶ Item corpus fuit per miraculum a corruptione praeseruatum. sed si fuisset corruptum: vnio verbi ad corpus fuisset corrupta: quia corrupto fundamento et termino destruitur eorum relatio: sed vnio verbi ad animam remansisset. ergo etc.

¶ Item quarto: quia si pilatus christum decapitasset remansisset verbum vnitum corpori et capiti. ergo etc. quod sunt ibi plures vmioes: quia sicut funIdeo Dico damenta sunt distincta sic et relationes distinguuntur et multiplicantur: sed in incarnatione sunt distincta. fundamenta scilicet primo caro quae animam praecedit: sicut materia formam et secundo anima: et 3o tertia entitas vel humanitas: et 4o accidentia: quia per communicationem vdiomatum christus dicitur vere albus igitur sunt ibi 4or vniones.

¶ Sed contra praedicta instatur 4r: primo quia sicut homo resoluiter in corpus et animam: ita corpus in primam materiam et formam: igitur ibi erunt plures vniones. Dico quod verum est partiales: non totales.

¶ Item secundo: quia sancti dicunt quod assumpsit corpus mediante anima: igitur non primo assumpsit carnem vel corpus. Dicitur quod assupsit corpus mediante anima secundum intentionis ordinem solum: quia non assum. psit corpus nisi propter animam: non autem secundum ordinem executionis.

¶ Tertio. quia verbum prius assumpsit totum quam partes. igitur vnio ad totum vel ad ipsam humanitatem. non fuit tertia: sed prima. Dico quod antecedens habet veri tatem tantum secundum ordinem intentionis non executionis. Fforma enim prius est intenta ab agente quam materia: sed n absolute: ordine enim essentiali materia precedit formam: non ordine durationis in composito.

¶ Item quarto. quia videtur quod verbum non assumpsit accidentia cum propriam assum ptionem non habebant. Dico quod ea non assumpsit immediate: sed mediante corpore: et hoc fuit necessarium dicere propter conicationem vdiomatum: vnde christus dictus vere est albus. et quantus etc.

¶ hic est notam dum quod propter predicta oportet concedere quod incarnatio sit vmio extrinseca: eo quod diuisibilis est: nec hoc est inconueniens. si enim albedo est diuisibilis necesse est si militudinem in ipsa fundatam esse diuisibilem: vt fuit dictum in primo libro.

¶ Item notandum. quod licet propter vnionem verbi vel ad totum vel ad humanitatem chpstus non dicatur humanatus: tamen propter vnionem ad carnem dicitur incarnatus: vnde in triduo deus fuit vere incarnatus: licet non fuerit verus homo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3