Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

¶ Questio. v. QUinto quero Utrum incarnatio verbi sit proprie creabilis. Quod non: quia apostolus dicit. omnis creatura dei bona est. Sed omne tale dicit perfectionem. incarnatio cum sit relatio non dicit perfectionem.

¶ Contra. in apocalipsi dicitur. omnia propter voluntatem tuam siunt et creata sunt: sed incarnatio est de numero omnium. ergo etc. quod quatuor hic est premittendum modis dicitur aliquid creari a deo.

¶ Primo sicut a causa vniversali tantum. et sic anima creatur a deo: quia deus cum omni secunda cam concurrit.

¶ Secundo modo sicut a causa particulari vel partiali: vt humanitas christi: vbi deus suppleuit causa litatem agentis particularis.

¶ Tertio modo sicut a causa totali: sed in genere cause efficientis tantum: vt gratia creature a deo totaliter et effectiue: sed dependet ab anima subitanti ue: sicut a causa materiali in qua. Quarto sicut causa totalis suppletur: quia nulla alia causa concurrit et hoc modo angelus creatur totaliter a deo: quia in suo esse: sicut et in fieri non dependet nisi a deo. Incarnatio vero non creatur a deo. per modo quia ibi deficit agens creatum particulare.

¶ Nec tertio modo. quia ibi terminus concurrit scilicet proprietas personalis verbi a qua ipsua non est effectiue sed partialiter.

¶ Nec quarto modo: quia incarnatio sicut et relatio dependet a fundamento: sed creatur a deo secundo modo: sicut a causa particulari con currente cum causa vniuersali que est voluntas diuinaet humanitas christi: in qua etiam cum matre concurre bat diuina voluntas. vt causa partialis non solum vt vniuersalis. sed et hic cum voluntate diuina et fundamento concurrit: vt causa particularis in causando incarnationem terminus ipse vt proprietas persona lis verbi terminans hanc relationem.

¶ Sed contra praedicta arguo quadrupliciter. Et primo. quia relationis non est relatio sed incarnatio est relatio. Similiter crea tio est relatio: ergo ad incarnationem non est creatio.

¶ Dico quod assumptum non est verum: quia ad vbi est causalitas ipsius agentis quae est respectus ipsius vbi ad agens siue mouens: et tamen vbi est quaedam relatio: vnde omnis causalitas est quaedam relatio: quia semper est ad effectum siue absolutum siue respectiuum.

¶ Item secundo. quia sic incarnatio non erit supernaturaliter creata: quia omnis relatio naturaliter consurgit ex extremis: Dico quod licet per comparationem ad terminum se propretatem non sit supernaturalis per comperationem tamen ad diuinam voluntatem erit supernaturalis.

¶ Item tertio. quia omnis forma creabilis est separabilis: sed incarnatio cum sit relatio non potest fundamento manente ab ipso separari. ergo etc.

¶ Dico quod assumptum habet veritatem tantum in abium et realiter distinctis.

¶ Quarto: quia illud quod creatur fit de nihilo: sed incarnatio est in fundamento: quia non potest esse sine ipso. ergo etc.

¶ Dicendum quod ad incarnationem concurrit fundamentum quantum est secundum potentiam obedientialem tantum. non autem secundum potentiam naturalem: sicut concurrit in his quae deficiunt totaliter a creatione.

¶ Sed dubium est si creatio incarnationis differt ab ea

¶ Dicendum quod sunt due relationes: ideo non potest osten di earum differentia nisi in comperatione ad duos terminos. Differunt igitur non realiter sed formaliter tantum: quia sunt ad diuersos terminos.

¶ Est enim incarnatio ad proprietatem icut ad terminum. creatio vero eius ad voluntatem diuinana¬

¶ Item aliud dubium est quomodo relatio extrinsecus adueniens otest fundare relationem intrinsecus aduenientem.

¶ Dicendum quod ex hoc non est inconueniens: quia in vbi fundatur respectus causalitatis ad mouens. vnde sicut creatio creature est posterior ordine naturae creatura absoluta et fundatur in ipsa: ta creatio siue respectus effectualitatis fundatur in incarnatione: et est posterior ea: quia fundamentum praecedit naturaliter illud quod fundatur in eo.

¶ Ite non. quod deus non potest supe naturaliter treare relationem intrinsecus aduenientem: quia talis respectus necessario presupponit extrema: et eis positis necessario consurgit vel innascitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5