Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Questio. vi. SExto quero Utrum incarnatio sit dissolubilis per naturam quod non: quia apostolus dicit quod hoc sacramentum ma gnum est in christo.

¶ Sed hoc non esset si posset dissolui.

¶ Contra. quia in praes dicitur: deus vt idme dereliquisti in finem etc. Et christus hoc dixit in cruce. hic premittiti. quod quatuor sunt genera creaiturarum: sunt enim quaedam creature: quarum creatio etiam conseruatio est supernaturalis: et nullo modo naturalis sicut angelus a deo creatur et a deo conseruaturmo quia non ab aliqua alia causa.

¶ Item sunt quaedam creaturarum: quorum creatio est supenaturalis: licet conseruatio sit naturalis: vt gratia naturaliter conseruatur in anima: sed supernaturaliter creatur a deo.

¶ Item quaedam sunt: quarum conseruatio solum est supernanlis: sed creatio non: sicut accidentia separata in sacramento que supenaturaliter a deo conseruantur.

¶ Item quarto sunt quedam creature: quarum nec creatio: nec conseruatio sunt supenaturalem: sed vtraque naturalis tantum: sicut accidentia naturaliter in subiecto. Nunc autem ita est quod incarnationis creatio et conseruatio non est primo modo vt angeli: quia ab eadem causa creantur et conseruan tur. Nec tertio modo: quia non est accidens separatum. Nec quarto modo: quia ipsa aliquo modo creatur a deo vt dictum est supra. Est igitur secundo modo. quia eius creatio est supernaturalis: sed naturaliter conseruatur manente suo fundamento et termino vt gratia manente anima.

¶ Ex hoc sic arguitur. quandocumque aliqua forma naturaliter conset uatur corrupto subiecto illa forma est naturaliter dissolubi lis. Sed incarnatio naturaliter conseruatur. ergo etc.

¶ Sed notandum quod destructio accidentis potest esse quatuor modis scilicet vel ex parte efficientis: vt corrumpitur lumen radii si non luceat sol: vel ex parte subiecti: vt corrumpitur lumen si non sit diaphanum. vel contrarii sicut corruptio caliditatis per frigiditatem: vel ex parte sui: sicut trmptus et motus corrumpuntur ex propria natura: quia sunt successiua. sed corruptio in carnationis non partinet ad primum modum: quia proprietas est eius efficiens. Nec tertio modo. quia non habet contrarium. Nec quarto modo ex parte sui: quia est accidens permanens: sed prouenit secundo modo ex parte subiecti vel fundamenti scilicet humanitatis

¶ Sed contra. quia eius creatio videtur supernaturalior quam creatio angeli. igitur et eius conseruatio per consequens. igitur.

¶ Dicendum quod assumptum non est verum: quia ad creationem angeli nihil concurrit cum deo: sed ad incarnationem concurrit fundamentum.

¶ Item secundo. quia secundum hoc sensitiua bruti conseruabitur sicut et gratia: et econuerso: quia creatio subiecti est naturalis: iccirco sic conseruabitur gratia in anima: sicut sensitiua in bruto. Dico quod hoc non est inconueniens.

¶ Sed tunc dubium est vnde habet anima rationalis quod sit magis immortais quam sensitiua: quia videtur quod sicut anima et angelus supernaliter creantur. ita et supernaturaliter conseruantur. Dico quod consuatio anime et angeli dicitur naturalis pro tanto: quia ad hoc quod perpetuo pseruentur in esse non indiget nisi influentia vniversali diuina: sed per talem influentiam solum non posset sensitiua bruti consuari: eo quod ipsa in esse dependet a corpore: vt a causa materiali: qua deficiente necessario sensitiua habet deficere: nisi deus ad sui conseruationem specialiter influeret: corpus autem quod ex contrariis est compositum: necessario est corruptibile.

¶ Unde circa praedicta notandum est. quod in incarnatione est quedam vnio quae dissolubilis est solum per diuinam potentiam. non autem per creaturam: sicut vnio verbi ad animam rationalem.

¶ Alia est quae dissolubilis est per naturam. non tamen fuit dissoluta: sicut vnio ad carnem si caro fuisset corrupta.

¶ Alia est quae de facto fuit dissoluta sicut vnio ad humanitatem vel ad tertiam entitatem.

¶ Alia vnio fuit dissoluta etiam extrenis remanentibus: quia multa christus perdidit dum viuebat de his quae ad verita tem humane nature partinebant per consumptionem humidi radicalis: vt de humoribus sanguine ex alimento: remanebant tamen extrema totaliter: licet non partialiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6