Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

¶ Questio. vii. SEptimo quero Utrum incarnatio etiam in diuinis sit summa vnitas vel vnio. quod in diuinis Notandum est sunt quatuor: vniones.

¶ Prima est attributorum inter se.

¶ Secunda pprietatum in diuina essentia.

¶ Tertia duarum personarum ad producendum tertiam.

¶ Quarta personarum inter se. Incarnatio autem praesupponit istas vniones: sed omnes vnio nes creatas praecedit: vt dicunt sancti.

¶ Sed contra videtur enim quod materia et forma faciant vnum per se: incarnatio vero non est per se vnio. Dico quod ex ista vnione nihil tertium resultat: sicut ex vnione materiae et forma. ideo illa est magis essential sed ista est magis intima propter infinitatem alterius extreni: sicut ssentialiter est vnio inter pradicatum et subiectum: sed ista est intimior propter causam iam dictam.

¶ Item licet vnio poten tie ad obiectum beatificum sit perfectior eo quod est per actum perfectissimum: verum tamen ista excedit illam ex modo vnionis quae est substentificatio nature in supposito verbi.

¶ Item notandum: quod licet actus beatificus sit perfectior: eo quod est aliquod absolutum quam ista vnio: nin tamen vnio potentie ad actum vnde magis quisque debent appetem esse sanctus quam verbo vnitus: quia forte hoc appetere esset peccatum: vnde doctor suttilis videtur velle quod lucifer peccauit appetendo eque itatem dei: non secundum nam: quia sciebat hoc non posse adidisci: sed secundum suppositationem: vnde appetiit secundum eum suppositari in aliquo supposito diuino.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7