Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

¶ Questio. viii. OCtauo quero Utrum ista vnio que est incarnatio sit cognoscibilis per naturam.

¶ hic prae videre dum est: si possibilitas incarnationis sit demonstrabilis. Secundo si cognoscibilis. per naturam. introducantur quatuor con Circa primum clusiones.

¶ Prima conclusio . quo incarnatio non est demonstrabilis nobis siue intellectui nostro in puris naturalibus constituto: quia secundum omnes communiter articuli fidei non possunt demonstrari eo quod proprieta. tes cuiuslibet naturae create sunt nobis ignote: sed vnibilitas est quaedam humane nature proprietas et aptitudo naturalis eius: igitur ipsa ignota non potest de natura humana de monstrari.

¶ Secunda conclusio est. quod incarnatio est demonstrabiis intellectui nostro informato specie intelligibili supenaturaliter quia cognita distincte quiditate subiecti possumus cogno scere passionem illius: sed vnibilitas est propria passio naturae humane: eo quod per se sibi competit: sicut risibilitas: quia cui esse rei competit per accidens eius naturalis aptitudo ad illud conuenit ei per se: per speciem autem intelligibi lem supernaturaliter impressam possumus cognosce¬ re quiditatem humane nature distincte. igitur etc.

¶ 3am conclusio est. quod non potest demonstrari intellectui separato tuitiue cognoscenti: quia intuitiua cognitio cognoscit que rei insunt per accidens: vt dictum est in primo: igitur multo magis queinsunt per se: sed nullum manifestum est demonstrabile.

¶ 4a conclusio est. quod incarnatio potest demonstrari intellectui separato abstractiue cognoscenti: quia tunc intellectus habet speciem intelligibilem quiditatis distincte cognite per quam eius potest propria passio demonstrari. igitur etc.

¶ Sed contra prdictas conclusiones per ordinem instatur: et primo: quia per animal rationale demonstratur ri sibilitas de homine.

¶ Dico quod animal rationale non est diffinitio hominis propria: sed per rationale circumloquimur differentiam hominis essentialem nobis ignotam. Est igitur ista demonstratio a poste. riori: et per effectum: quia videmus hominem ridere: vnde si differentiae accidentium que cadunt sub nostra cognitione intuitiua sen itiua sunt nobis ignote: vt albedinis differentia quam circunloquimur per disgregationem: multo magis substantiarum: que non proprie: et per se cadunt sub sensu.

¶ Item 2o: quia secundum hoc posset intellectus noster coniuctus cognoscere omnia supaturalia que competunt homini. sicut quod est beatificabilis etc.

¶ Dicendum. quod hoc non esset impossibile per speciem supenaturaliter infusam.

¶ Tertio. quia secundum hoc demones incarnationem cognoscerent.

¶ Dico quod hoc eis ex suis naturalibus non repugnat: sed sunt prohibiti: eo quod ad hoc voluntas diuina non eis influint.

¶ Item 4o. quia secundum hoc species in memoria reprasentaret per se notum: quod non videtur. Dico quod hoc non habet pecies nisi in memoria vel inquantum anima per speciem recordatur: ned ex alia causa.

¶ Sed iterum circa praedicta occurrit dubium: quia vno bene cognito possunt omnia cognosci: cognita enim quiditate distincte ipsius materiae possunt cognosci omnes forme ad quas illa quiditas habet relationem. sed relationem aliquam habet ad omnes formas: et ad omnia entia vel similitudines vel dissimilitudi nes vel conformitates vel excedentis vel equalitatis vel ordis vel causalitatis vniversaliter. sed cognita distincte relatione necessario congrgoscuntur termini et fundamenta: igitur cognita distincte quidi tate trianguli: non solum cognoscitur habere tres: sed omnia ad que triangulus habet aliquam relationem. hoc non est nisi sola euasio: quod negetur assumptum: quia nulla relatio. supenaturaliter creata est intelligibilis intellectui creato: quia si hoc concedatur ratio concludit necessario talem intellectum posse cognocere omnia.

¶ Sed iterum est dubium: quomodo saluatur dictum sctorum et doctorum quod incarnationis sacramentum nulli quasi creatu re est cognitum: sed specialiter diabolo celatum.

¶ Dico quod hoc non est ex nam incarnationis vel vnionis in se: sed quia voluntas diuina non influint creature: vt ipsam possit cognoscere.

¶ Sed contra 4r. Primo: quia obiectum intellectus separati est ens limitatum. Sed vnio incarnationis est huiusmodi: cadit enim sub obiecto intellectus separati: sed quicquid cadit sub ratione obiecti alicuius potetie. potentia potest naturaliter in illud. igitur etc.

¶ Secundo. quia angelus intuitiue videt vbi est humanitas christi: quia qui videt intuitiue aliquod: et quod illi inest per accidens: vt supra dictum est.

¶ Sed vnio ista humanitate christi per accidens inest: naunlis autem aptitudo ad ipsum per se: ergo angelus videtur vnionem.

¶ Item 3o: quia omnis operatio creature naturaliter est cognoscibilis. Sed ista vnio est aliquo modo operatio creature: quia tota consurgit a fundamento in relatione ad proprietatem verbi.

¶ Item 4o. quia angelus cognoscit aptitudininem anime christi ad istam vnionem cum quiditatem anime christi distincte cognoscat: igitur angelus christi vnionem cognoscit.

¶ Sed secundum ista dicta occurrit difficultas circa dicta do ctoris sanctorum.

¶ Ideo dicendum. quod licet secundum naturam incarnatio christi sit cognoscibilis intellectui angelico: tamen voluntas diuina eis non influit ad cognitionem. Item ex praedictis sequitur quod ex puris naturalibus poterit cognosci proprietas diuina: et per consequens suppositum in essentia: et per consequens ema¬ natio personarum ab ipsa: et sic articulus trinitatis erit demonstrabilis et cognoscibilis per naturam. hoc autem sic deducitur: quia quicumque cognoscit relationem cognoscit extrema illius relationis. sed proprietas verbi est terminus istius relationis. igitur etc. Item cognita proprietate cognosci tur fundamentum illius proprietatis: vt eius constitutiua est. Item cognita quiditate alicuius fundamenti cognoscitur eius naturalis aptitudo. hoc aptitudo diuine essentie est comunicata tribus suppositis diuinis. igitur etc.

¶ Dicendum est igitur quod quicumque vult negare ista quod assumptum non est verum. scilicet quod nulla relatio supernaturaliter creata est per naturam cognoscibilis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8