Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

¶ Questio. xii. DUodecimo quero Utrum terminus formalis incarnationis sit aliquid personale vel essentiale aliqui quod terminus formalis istius hic dicunt vnionis est essentia: quia est infinita.

¶ Alii dicunt quod non essentia tantum vel simplex. sed propetate.

¶ Alii dicunt quod respectus quidam rationis in verbo.

¶ Ali dicunt quod vnitum esse.

¶ Sed contra istos modos per ordine arguit 4r. Primo. quia quicquid terminatur ad essentiam simpliciter competit tribus personis: sed incarnatio de facto non conuenit nisi filio. ergo etc.

¶ Secundo contra 2m. quod essentia sub proprietate est ipsa persona: et terminus quod istius vnionis

¶ Sed queritur quid est terminus non quod sed quo.

¶ Tertio contra 3m. quia incarnatio est relatio realis: ergo eius terminus non potest esse respectus rationis.

¶ Quarto contra 4rm. nulla relatio est ad effectum formalem: sed ad terminum: sed esse vnitum est effectus formalis vnionis. ergo etc.

¶ Item omnis relatio praesuppo nit extrema: sed vnitum esse est posterius vnione. ergo terminus esse non potest.

¶ Ideo dicendum. quod proprietas verbi est terminus formalis qua istius incarnationis.

¶ Sed contra. quia relati realiter refertur ad terminum vel ad oppositam relationem: sed verbum non est oppositum naturae incarnate vel assumpte vel etiam ipsius incarnationis. In verbo etiam non est opposita relatio incarnationis: quia verbum non refertur. Dico quod relatio non semper refertur ad oppositam relationem: sed ad fundamentum in quo esset sua opposita si fundamento competeret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12