Text List

Quaesito 2

Quaesito 2

¶ Questio. ii. SEcundo quero Utrum lumen creatum ad operationem beatificam anime christi requiratur.

hic introducuntur quatuor conclusiones

¶ Prima est quo ad actum beatisicum lumen creatum non requiritur in potentia ad producendum: quia impossibile est quod habitus at. tingat ad actum ad quem non attingit potentia. quia habitus non operatur sine potentia: sed sicut dictum est potentia non attingit ad actum beatificum per productionem. igitur etc.

¶ 2a conclusio quod lumen crea tum non requritur ad recipiendum: quia quando aliquid est alicui ratio recipiendi aliquid ipso non manente non manet illud. Sed ratio recipiendi potest manere verbo cui est ratio: ipso non manente. patet quia cum superficies sit ratio recipiendi albedinem in corpore si amo ueatur superficies a corpore et etiam albedo.

¶ Item si amouea tur corpus potest superficies manere alba. si igitur lumen creatum requratur in potentia ad recipiendum actum beatificum non ma nente lumine anima non esset beata: quod est falsum. ergo etc.

¶ Item subtracta anima habitus remaneret beatus. quod est erroneum. crgo non requritur lumen creatum ad recipiendum.

¶ 3a conclusio est. quod lumen creatum non requritur tamquam rto cognoscendi ex parte vbiecti. quia potentia intellectiua immediate respicit suum obiectum. Sed in anima nostra est potentia intellectiua. ergo etc.

¶ 4a conclus est. quod lumen creatum non requritur tamquam ratio cognoscendi ex parte potentie.

¶ Quia potentia nostra est sufficiens receptiuum primum ictus primi et perfecti. valet. obiecti beatifici. igitur et actus secundi etc.

¶ Contra. quia omnis habitus naturalis per te ponitur ad producenus si deficiat potentia ab actualitate. Igitur et habitus upernaturalis.

¶ Dico quod verum est si potentia respectu illius actus sit actia: quod non est in proposito.

¶ Item virtutes et dona infunduntur prius in baptismo: non tamen ad producendum: debent igitur poni ad recipiendum. et si non vt ratio recipiendi: tamen sicut aliquid necessario requisitum: et sicut priuium actui. vt diaphaneitas requiritur in aere non vt lumen recipiat. Sed tamquam priuia dispositio.

¶ Quod non oportet lumen creatum positionem necessario: quia actus non immediate recipitur in eo: quia esset beatum: vt dictum est: nec in potentia immediate. quia tunc habitus nihil faceret: nec immediate in vtroque. quia habitus non est capax beatitudinis

¶ Sed dubium est si de facto dicitet poni.

¶ Dico quod de facto lumen creatum ponitur. licet hoc non sit necessarium nec ad hoc etiam eccletie determinatio cogit. sed solum cogit eo clusia ad ponendum lumen increatum: quia dicebant errantes quod anima non indiget lumie ad perfecte deo fruendum et intuendum.

¶ Item dubium est quare in aliis operationibus anime ponimus habitus sicut in conceptione habitum scientie.

¶ Dico quod hoc est: quia potentia concurrit ad eliciendum tales actus. vbi autem potentia nihil actiue facit. habitus non est necessarius.

¶ Item est dubium. quia beatitudo secundum Arist. est operatio secundum virtutem perfectam. sed beatitudo non est vir sus cum sit actus. Igitur alium ab actu oportet ponere haditum. hoc autem voco lumen.

¶ Dico quod Aristoteles. non acci bit hic virtutem pro habitu: sed forte magis pro potentia. vnde accipit hic operari pro operationem recipere. Sicut dixit quod intelligere est pati. Sed aliquid potest esse perfectum sine habitu. vnde deus est perfectissimus: et tamen nullum habet. habitum perficientem aut sibi inherentem.

¶ Item est dubium ad quid ponitur lumen creatum.

¶ Dico quod valet ad ornatum anime et decorem ex ordinatione divina: vt in periculis gratia et virtutes creantur: et sicut in ipsis ordinatis caracter imprimitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 2