Text List

Quaesito 3

Quaesito 3

¶ Questio. iii. TErtio queritur Utrum anima christi. Noticia intuitiua cognoscat et videat omnia illa que videt verbum.

Hic ponitur duplex distinctio. ¶ Prima est. quod quedam est noticia visioni ese cognoscuntur omnia praesentia preterita et futura. Alia est noticia simplicis intelligetie qua cognoscuntur omnia cognoscibilia possibilia etiam que numquam erunt.

¶ Secunda distinctio est. quod quedam est noticia habitualis qua aliquis potest multa successiue cognoscere.

¶ Alia autem est noticia actualis qua quis actu multa cognoscit.

¶ De noticia simplicis intelligentie et de noticia actuali est dififutatum quaesiti.

¶ Est igitur opinio. quod anima christi non videt omnia que videt verbum ista duplici noticia: quia sequeretur quod anima christi verbum cognosceret: quantum esset de se cognoscibile: sed verbum non sic cognoscitur nisi ab intellectu diuino. igitur non cognoscit omnia predicto modo.

¶ Sed contra arguit sic doctor subtilis quadrupliciter.

¶ Primo. quia aliquis potest aliquod totum cogno scere: non tamen totaliter. igitur si aliquid cognoscitur non oportet quod hoc sit quantum cognoscibile est. igitur etc.

¶ Item 2o. quia quilibet fidelis christianus noticia fidei cognoscit tres per sonas: non tamen omnes eque perfecte. igitur non quantum sunt cognoscibiles.

¶ Item 3o. quia sancti in patria cognoscunt trepersonas et attributa et notionalia et ideas. et omnia que habet deus extensiue. Sed non intensiue igitur non quantum cognoscibilia sunt.

¶ 4o. quia posset deum inferiori ange lo vel beato intensius aliqua reuelare quam superiori vt superiori. Et tenet doctor quod omnia que videt verbum videt ania christi licet minus perfecte et minus clare quam verbum.

¶ Sed contra. quia perfectior est cognitio que duo habet quam que vnum tantum: et perfectior que quatuor quam quae duo tantum: et sic deinceps. Sic igitur ista cognitio que cognoscit infinita est per fectissima. ergo eque perfecte cognoscit anima sicut verbum.

¶ Dicendum quod vbi operatio respicit duo obiecta prima perfectior est que potest in duo quam que potest in vnum tantum. sicut est perfectior visio que videt albedinem et nigredinem siue simul siue successiue quam nigredinis tantum: quia vtrumque est obiectum primum potentie visiue. Sed sipotentia respicit duo obiecta non prima: sed vnum primarium et aliud secundarium: quod scilicet secundarium non cognoscitur nisi in privel saltem potest in primo cognosci: non oportet quod potentia seu operatio potentie perfectionem recipiat a secundario obiecto: sed tantum a primo

¶ Iteecundo. instatur: quia omnis potentia limitata perfectius se habet ad vnum obiectum quam ad plura. Sed anima christi est potentia limitata. igitur si potentia diminuatur de perfectione sua propter plura obiecta non videt anima que videt verbum.

¶ Dico quod potentia limitata non minus fertur in primum obiectum cum secundario quam in primum solum. sicut si mater diligit nutricem et puerum non magis diligit nutricem sine puero quam cum puero: quia nutrix est obiectum secundarium dilectionis.

¶ Item 3o. quia omnis virtus vnita fortior est se ipsa dispersa vel diuisa. Igitur virtus anime christi fortior et perfectior est circa vnum obiectum quam circa plura.

¶ Dicendum quod illud assumptum est verum respectu plurium obiectorum non subordinatorum: sed quando obstantia sunt subordinata non impeditur virtus a primo mo propter 2m: quia talis ordo obiectorum est necessarius.

¶ Item 4o. quia maior est colligantia plurium actuum ad diuersas potentias quam ad vnam. Sed vna potentia a suo actu impedit aliam si omnes sunt in actu. igitur magis plra obiecta impediunt animam christi que est vna potentia.

¶ Dico quod actus vel obiecta diuersarum potentiarum sunt disparata: sed obiecta eiusdem potentie aliquando sunt subordinata sicut est in proposito nec est ibi pluralitas actuum. licet sint plura obiecta quia primarium tantum variat actum: non autem secundarium: eo quod operatio potentie illa respicit per accidens: obiectum autem primarium respicit per se.

¶ Sed dubium est. si deus posset anime christi occultare aliquid eorum que videt in essentia divina¬

¶ Dicendum quod sic. sed reuelatio et occultatio non mutan actum beatificum licet possint actum intendere vel exter dere vel remittere: actus enim beatificus per se relationem habet ad obiecto primarium: quod est essentia divina. relationem vero per accidens habet ad obiecta secundaria. Sed mutatio quid rei conuenit per accidens et ex consequenti non mutatur illud quod sibi conpetit per se. vnde anima christi per infinitas relationes potest cogita re infinita obiecta secundaria: et vno actu non variato secundum sbstantiam sed solum secundum respectum: infinitas autem relationum non repugnat creature: quia respectus non dicit perfectionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 3