Text List

Quaesito 4

Quaesito 4

¶ Questo. iiii QUarto quero Utrum anima christui cognoscat omnia que cognoscit verbum et hoc notitia vepertina que est naturalis. hic introducuntur quatuor conclusiones.

¶ Prima est. quod anima christi non cognoscit omnia intuitiue: quia quod non est non cognoscitur intuitiue. Sed anima christi multa cognoscit que non sunt: sicut sunt futura. igitur non intui tiue.

¶ Secunda conclusio est. quod christi anima non cognoscit omnia abstractiue quia immoderata esset multitudo actuum christi anime. Sed nihil in anima christi est immoderatum ponendum. igitur etc.

¶ conconclusi quod anima christi notitia vesptina: que est rerum in proprio genere: cognoscit omnia arguitiue: quia cognito vno perfecte cognosctur eius connexio ad omnia. sed omnia que sunt habent connexione alicuius ordinis et perfectionis adinuicem igitur ex ipsa connexione potest argui cognitio omnium.

¶ 4a conclusio. quod animachristi cognoscit omnia terminatiue: quia cognitis extremis cognoscitur ratio inter extrema terminatiue: quia actus intelligendi terminatur bene ad relationem licet non ab ipsa moueatur Sed quaelibet res habet regulam ad omnia: et ratio: licet a posterior ducit in cognitionem termini. igitur cognito vno cognoscuntur omnia terminatiue.

¶ Sed contra primam conclusione insta tur. quia oculus meus videndo solem videt totum solem. igiuanima christi intelligenus omnia cognoscit omnia.

¶ Contra 2am: quia conpossibilitas specierum in intellectu non maior est quam actuum. Igitur cum anima christi abstractiue cognoscat species multum vniversales: per illas poterit omnia cognoscere.

¶ Ad primum dice quod illa potentia videt totum: quia est sui actus cum obiecto productiua.

¶ Ad 2m dico quod cum actus specificantur per obstantia praesentata. ideo si obiecta plura et actus plures scilicet vbi non est subordin tio obiectorum.

¶ Sed est dubium: quia secundum prius dicta: videtur quod anima christi seipsa cognita intuitiue omnia cognoscat: et per consequens diuinam essentiam et trinitatem personarum: quia potentia intuitiue cognoscens quiditatem alicuius rei cognoscit illa que illi rei insunt per accidens: et multo magis que insunt per se sicut videns solem videt vbi est sol. Igitur anima christi videt vnbilitatem sui ad verbum. et per consequens vnionem. Sed cognita persona verbi cognoscitur essentia diuina quam essentialiter includit: et per consequens naturalis aptitudo diuine essentie que est demonstrabilis de ipsa: sicut quod sit comunicabilis tribus. Sed istam aptitudinem naturalem anima christi cognoscit. igitur tres per sonas quibus comicatur.

¶ Item naturalis aptitudo diuine essentie est idearum futura contingentia. igitur anima christi intuitiue cognoscit futura contingentia etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 4