Text List

Quaesito 1

Quaesito 1

Post praedicta considerari oportet etc UTrum christus meruit gloriam quam habet. quod sic. Gregorius in moralibus: tanto angelus maiorem habuit gloriam quante ipsam ex meritis acquisiuit. Sed christus ma iorem habuit gloriam quam quicumque angelus. ergo etc.

¶ Contra. quia Aug. dicit quod semper meritum praecedit primium. sed christus habuit gloriam in instanti sue conceptionis. igitur etc

Hic pono 4or conclusiones. ¶ Prima. quod christus non me ruerit suam beatitudinem antequm habuit ipsam ordine durationis: quia in instanti in quo anima christi fuit creata fuit et beata. Sed ante illud primum instans christus non potuit mereri beatitudininem. ergo etc.

¶ Secunda conclsuio quod postquam ipsam habuit non potuit ipsam mereri. quia secundum Augu. de ratione meriti est quod praecedat prieimium. quia que fiunt ad finem praecedunt finem. sed meritum ordinatur ad premium sicut ad finem. ergo etc.

¶ Tertia conclusio quod in ista ti in quo beatitudininem habuit potuit eam mereri et de facto meruit: quia angelus in primo instanti sue creationis po tuit suam beatitudinem mereri: quia perfectam habuit obiecti noticiam et perfectam potentiam. Sed anima christi in primo instanti habuit causas sufficientes actus meritori s. sed obiectum et potentiam et conditionem expeditam. igitur si eam debuit mereri: tunc meruit.

¶ Quarta conclusio est. quod ordine naturae licet non durationis meritum christi praecesserit preminum suum vel suam beatitudininem: quia oportet meritum prcedere praemium. Sed non potuit praecedere duratione: vt dictum est: igitur tantum natura precessit.

¶ Sed contra praedictas conclusiones instatur per ordinem.

¶ Et primo: quia sicut gratia praesupponit naturam. ita gloria praesupponit gratiam. Sed non videtur esse idem instans naturae et gratie. ergo nec gratie et glorie.

¶ Item 2o. quia ma gister dicit quod angeli postquam suam beatitudininem habue runt meruerunt eam.

¶ Item 3o. quia ad meritum requritur deliberatio et elicitio actus. Sed anima christi in primo insta ti non potuit deliberare: quia non potuit elicere et non eli cere.

¶ Item 4o. quia ordo naturae est ordo essentialis. Sed ordo meriti ad priemium non est essentialis: quia deum posset da re primium sine merito ergo etc.

¶ Ad primum nego minorem: quia illa presuppositione est ordinis naturae solum. non durationis: qua sigratria praesupponit naturam.

¶ Ad 2m dico quod Magitur ibi a doctoribus non tenetur.

¶ Ad 3m dicendum quod verum est in nobis vbi est recursus ad fantasmata. Sed in angelis et in animchristi vbi erat dispositio vltimata potest esse elicitio in instati: et pro illo instanti pro quo elicit potest non elicere. alias neeliceret contingenter. sed necessario: quod falsum est.

¶ Ad 4m dico quod non omnis ordo naturae est essentialis. Sed ille tantum qui est ordo ex natura rei. Iste autem ordo meriti ad praemium non est ordo naturae: sed accidentalis: tamen ordo naturae est ex ordinatione diuina sic disponente et exigente quod meritum praecedat preminum saltem nam vbi duratione non potest praecedere.

¶ Sed hic oriuntur dubia.

¶ Primum est. si christus eodem actu bea tifico meruit beatitudininem suam.

¶ Dico quod non. sed aliequi tantum illum precessit natura non duratione: quia eius dem ad se non potest esse ordo essentialis. Iterum po tentia anime christi gratia christi concurrente se actiue habuit ad eliciendum actum meritorium non autenm ad eliciendum actum beatificum: qui est totaliter a veluntate diuina effectiue: vt dictum est supra immediate.

¶ Item dubium est. si christus mereri potuit illam vnionem ad verbum per illum actum.

¶ Dicendum quod non potuit ex natam actus. Sed hoc potuisset ex ordinatio ne divina: sicut enim mereri poterat beatitudinem. ita et vnio nem si deus hoc ordinasset. nullus enim actus humanus habet. quare sit condignus vita eterna de natam sua: sed solum ex orlinatione divina.

¶ Item dubium est si in illo primo instanti ine actu christus meruit totam beatitudininem.

¶ Dico quod sic sicut angelus in primo actu meruit.

¶ Sed tunc est dubium: quare angelus non maiorem corrspondentem habuit gloriam: cum actus fuerit potior et intensior: quia secundum maiorem conatum naturae angeli que est nobilior anima christi.

¶ Dicendum quod actus christi fuit cum maiori gratia: et per consequens amaiori charitate elicitus: ideo maiorem gloriam meruit et habuit: quia gloria corrspondet gratie et charitati: non autem potentie elicitiue vel receptiue nisi forte in puris naturali pus vbi non coopratur habitus gratum faciens.

¶ Item dubium est. si christus et angeli possent adhuc modo actu illo primo mereri.

¶ Dicendum quod non. quia sunt totaliter comprehensores. Sed nullus potest mereri nisi pro quanto est via tor. christus autem secundum totam portionem inferiorem fuit viator: et etiam secundum partem anime pro quanto ex ordinatione divina debebat mereri suam beatitudinem quo habito secundum illud non erat amplius viator: sic etiam ordinauit de angelis quod essent viatores pro quanto eorum meritum ordine naturae praecedit praminum et non plus.

¶ Sed interum dubium est. si christus aliquid meruit pro nobis illo actu.

¶ Dico quod sic.

¶ Ad cuius euidentiam vel intellectum sciendum est quod in omni merito nostro ad hoc quod sit vita eterna condignum praecedit aliquis actus noster disponens ad meritum de congruo sicut est actus attritionis. et hoc partialiter tantum: et meritum christi illi actui concurrit partialiter de condigno: sicut causa vniuersalis: actus autem noster de congruo sicut causa partialis. vnde merita propria sunt causa particularum. Istis autem sic concurrentibus deus dat gratiam que actum nostrm facit meritorium de condigno.

¶ Sed contra videtur: quia dicit Apstulus si ex meritis am non est gratia.

¶ Dicendum quod apituls intelligit de meritis propriis non de meritis alienis. vnde gratiam non merentur nisi de congruo et particulariter tantum. christus autem pro nobis metuit de condigno et vniversaliter: vt dictum est supra etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 1