Text List

Quaesito 3

Quaesito 3

¶ Questio. iii. TErtio quero Utrum in christo sint plura esse.

hic introducuntur quatuor conclusiones

¶ Quarum prima est. quod in christo fuerunt puo esse essentie. quia in eo fuerunt due nae scilicet diuina et hunana. Sed natura et essentia sunt idem. ergo etc.

¶ Item in christo fuerunt corpus et anima que sunt due naturae. ergo etc.

¶ Secunda conclusio quod in christo fuerunt due existentiem: quia due generationes et due distincte productiones. valet. eterna et temporalis. Sed generatio et productio terminantur ad existentiam. ergo etc.

¶ Item in christo fuit vera mors et corruptio que fuit destructio aliculus existentie. quia corruptio terminatur ad non existentiam: sed in christo remansit alia existentia eterna. ergo etc.

¶ Tertia conclusio quod in christo fuerunt due subsistentie: et hoc videtur difficilius. et ratio est. quia secundum Aug. Omnis res ad se ipsam subsistit. ergo omnis res subsistit absolute ad se: sed subsistentia suppositi in christo non est absoluta: sed respectiua. ergo praeter istam oportet ponere in christo duas subsitnt sistentias absolutas.

¶ Quarta conclusio est. quod in christo est tantum vna per se subsistentia: quia ibi est tantum vnum suppositum. sec illud existit per se id est solitarie vel subsistit. ergo etc.

¶ Sed contra illas conclusiones per ordinem instatur 4r.

¶ Primo. quia ista praedicatio est essentialis. homo est deus. sicut ista. hoc verbum est deus. Sed deus et verbum habent tantum vnum esse essentie. igitur etc.

¶ Item 2o. quia homo existit deus. ista est vera propter comunitatem ideomatum. Sed conicatio ideomatum facit existentie vnitatem. igitur etc.

¶ Item 3o. quia natura humana subsistit in verbo. Igitur non habet aliam subsistentiam ni si verbi. sed subsistentia verbi est vna. igitur etc.

¶ Item 4o. quia vbi non est existentia ibi non est vna existentia. et vbi non est vna non est existentia. per locum a toto in modo. sed dictum est: quod in christo non est tantum vna existentia: sed due. igitur etc

¶ Ad primum dico quod in ista propositione. hic homo est deus. homo supponit pro supposito et non pro nam tantum.

¶ Ad 2m eodem modo dicendum est.

¶ Ad 3m dico quod humana natu ra subsistit in verbo suppositaliter tantum non formaliter: sed acseipsam subsistit formaliter.

¶ Ad 4m dicitur quod per se existentia accipitur in 4a conclusione pro ratione suppositi que est persef tas tertii modi idest so litarie.

¶ Item notandum quod in diuinis sunt tantum tres existentie incommunicabiles que sunt tritisuppositorum: et vna istarum tantum est in christo. et illa christus per se existit: et alia est existentia communicabilis in diuinis que est ipsius essentie que est in tribus: sicut et essentia vna tantum et non numerata nec multiplicata: sicut nec essentia: de ho autem vide in primo libro.

¶ Sed dubium est. vnde oriter conmunicatio ideomatum ipsarum naturarum.

¶ Dicunt aliqui quod ex vnione. Aliter alii. quere de hoc vbi potes.

¶ Dico tamen quod comnicatio ideomatum oritur ex vera identita. te: ex eo enim quod humana natura et diuina sunt vnum suppositum realiter est ista propositio vera et essentialis per identitatem. deus est homo: et homo est deus

PrevBack to TopNext

On this page

Quaesito 3