Quaesito 4
Quaesito 4
Licet hic aliquin scint videantur dice re quod non. vt Gregorius Nihil inquit nasci profuit nisi redimi profuisset. Et dicunt idem alii sancti.
¶ Uerumtamen doctor noster scotus tenet: quod si Adam non peccasset christus nihilominus fuisset incarnatus.
¶ Prima ratio ad hoc est ista: maximum bonum quod est in vniuerso non est bonum occasionatum: sed est bo num per se et simpliciter. Sed incarnatio verbi est maximunm bonum. ergo etc.
¶ Item 2o. si christus non fuisset incarnat nisi propter peccatum Ade: tunc innocentia fuisset detrimentum tanti boni. Sed hoc est absurdum: quia status innocentie fuit maxime desiderabilis et perfectus.
¶ Item 3o quia omnis voluntas ordinata vult magis ea que sunt im mediatiora fini quam remotiora: quamuis omnia illa sint ad finem sicut si ad vitam est calefactio cibus potus et sanitas ma gis est appetenda sanitas quamcibus: quia est immediatior ipsus vite. Sed immediatior fuit ipsi vltimo fini verbi incarnatio quam eius mors. et voluntas diuina est ordinatissima. ergo etc.
¶ Confirmatur. quia magis sunt necessaria que sunt vltim mo fini coniucta: sed vnio beata fuit coniucta cum vltimefine. ergo etc.
¶ Item 4o. quia quando aliquid est magis volitum quam aliud etiam illo circumscripto adhuc est magis volitum. sed vnio beata magis fuit a deo volita quam mors christi. igitur sine morte christi adhuc fuit volita.
¶ Item contro. ces sante causa cessat etiam effectus. igitur si mors christi fuit causa vnio¬ nis. ergo post mortem christi debuit cessare. Sed christus rema net et remanebit incarnatus perpetuo. ergo christi mors non fuit causa incarnationis praecisa.
¶ Item 4o. prius fuit priuisa christi praedestinatio quam reprobatio malorum vel peccato rum casus. igitur prius fuit priuisa christi incarnatio quam adepriuaricatio vel mors christi.
¶ Notandum autem propter dicta sanctorum quod vnus et idem effectus potest habere plures causas finales totales: licet non efficientes: quia tunc aliquid dependeret totaliter ab aliqua causa finali: qua non existente nihil minus esset. Quod in causa efficiente est impossibile: eo quod causa efficiens totalis alteri non subordinata ponit effectum suum in existentia actualicausa vero finalis non: sed effectus solum habet ordinem ad finem: non est autem inconueniens quod aliquod ordinetur ad duos vel plures fines totales. quod credo esse intelligendum de finibus non subordinatis et immediatis: quia forte omnem effectum oportet reducere ad aliquem vltimum finem. Quod autem idem effectus posfit habere plures causas finales totales sic patet. Nam aliquis faber facit aliquitiens duos cultellos vnum ad scindendum panem et alium ad scindendum carnes et tamen ad istos duofines posset sufficere vnus cultellus. Et posset fieri ad ilos duos fines. Sed si vnus finis istorum non haberet locum non minus esset cultellus pro alio.
¶ Item natura ordinauit lin guam ad duos fines scilicet ad gustum et ad loquelam: quod si aliquod non vteretur lingua ad loquendum non minus esset vsus ei ad gustum: sicut ad finem sibi debitum. Sic est in proposto. quod licet mors christi fuerit quodammodo finis incarnationis christi: fuit alia causa vel alius finis quae locum habet nunc dato quod mors christi transierit: et sic intelligunt sancti.
On this page