Quaestio 1
Quaestio 1
Questio. ii. Ecundo quero vtrum virtutes morales consistant in medio reali. Et hoc queritur pro iustitia
Dicendum ergo quod duplex est iustitia scilicetur distributiua et commutatiua. Iustitia distributiua consistit in medio rationis. quia non tantum debet distribui de honore vni militi qui militauit vno anno: sicut alteri qui vigiti annis sestrenue habuit: nec simplici principi sicut regi. ergo debet honor distribui secundum proportionem meriti: sed omnis proportio que non est medium reale equalitatis: est medium rationis. igitur etc.
¶ De iustitia vero commutatiua distinguitur: quia quidam est de lege talionis: vel de contra passo de quibus ad presens non intelligitur: quia cuilibet potest esse iniusta: non enim est iustum quod si manus pro ma nu ponatur inter simplices homines quod debeat poni inter rusticum et regere: quia rex ex eo quod est persona communis non debet manu sua pro manu rustici priuari. nec rusticus pro manu regis debet priuari tantum manu sua sed occidi.
¶ De contrapasso autem patet: quia ioculato ex intentione sua non cantat vt sibi cantetur. sed vt pacantum suum acquirat sibi aliud quam cantum.
¶ Est igitur questio de iustitia commutatiua proprie dicta: per quam iustitiam res in rem commutatur: si talis iustitia consistit in medio reali.
¶ Dicitur communiter quod sic quia iustum est quod tantum praecium rei commutate accipiatur. tam a virtuoso quam a non virtuoso et a rege tantum quantum a rustico. ergo iustitia commutatiua non respicit proportionem quo ad nos: sicut alie virtutes. igitur non habet medium rationis: sed reale.
¶ Sed contra. quia si iustitia habeat medium reale. tunc cessabit omnis commutatio et omnis mercatio iusta nec in perpe tuum poterit vnus equum emi iuste vel comparari. quia secundum medium rei totum aurum de mundo non valet vnum equum: si cut tota lana de mundo non valet vnam ouem nec omnes pani valent vnum panem. igitur frustra portabunt pannos et lanas homines ad alienas partes pro alimentis emendis vel pro vi no: quia cum toto labore suo et cum toto auro solum vnum bouem secundum medium rei: non poterunt comparare.
On this page