Quaestio 3
Quaestio 3
¶ Questio. iii. TErtio quero Utrum virtutes intel lectuales consistanti in medio. Et videtur quod sic. quia Apstulus dicit: non plus sapere quam oportet sapere etc.
¶ Contra. quia virtutes intellectuales non habent malitias inter quas medient. igitur non sunt in medio. quod virtutes intellectuales Dicunt quidam non sunt in medio. Quere rationem.
¶ Dico autem quod sapientia non que est de deo. sed quae est de intelligentiis est in medio: quia abundat circa earum speculationem: qui eas dicit necesse esse: sed deficiunt qui eas mortales dicunt: qui vero dicunt eas esse ab alio effectiue et incorruptibiles a se tenent medium.
¶ Respondeo quod sic. nam quidam de veritate primi principii conplexi nimis sentiunt dicentes quod tet vbique et in omni mateam et in terminis qualitercumque modificatis. Alii vero circa ipsum principium minus sentiunt dicentes quod non tenet in diuinis. vbi 3a sunt vnum. vel vbi 3 res sunt vna res. 2 Alii tenent medium qui dicunt quod primum principium complexum tenet vbique. tamen cum debitis circumstantis. vnde cum aliquam circumstantiam perdit. perdit rationem primi principii. vbi vero hou suam rationem: tenet vniformiter in omnibus.
On this page