On this page
Quaestio 11
Quaestio 11
¶ Questio. xi. UNdecimo quero. Utrum temperantia sit nobilissimavirtutum. dicunt quod non: quia est circa Quidam passiones tactus: quod est obiectum ignobile.
¶ Sed hoc non obstante potest habere excellentiam ex alio. valet. ex difficultate ex parte potentie: vel aliquando ex parte circumstantie: et aliquietiam ex parte obiecti.
¶ Unde nontandum quod primum circa temperantiam est perseuerantia. 2m continentia. 3m temperantia. 4m virtus heroyca: perseuerans enim pergnat cum passionibus: et nec vincit: nec vincitur: et ideo nec est virtuosus simpliciter nec secundum quid. Continens autempugnat cum passionibus: sed cum difficultate vincit. ideo imperfectus est et non virtuosus simpliciter: sed secundum quid.
¶ heroyxcus autem nihil patitur nec sentit aliquid passionis: ideo est in summo gradum virtutis temperantie.
¶ Eodem modo sunt econuerso quattuor vitia predictis correspondentia scilicet imperseuerantia: incontinentia: intemperantia: et bestialitas: que est maius vitium: imperseueran tia autem minus: imperseuerans enim non pugnat. sed ita est debilis quod occurrente passione statim vincitur. Incontinens autem cum passione pugnat: sed apassione vincitur. intemperatus autem non expectat passionem: sed preuenit eam: ideo peior est incontinente: bestialis vero vel brutalis et qui opponitur heroyco vltra modum humanum excedit iura nature violans et infra limites nature non se tenens sicut comedens pueros vel similia faciens.