Quaestio 12
Quaestio 12
hic premittuntur quatuor dicta per ordinem. Primum est quod in regno anime voluntas est domina. Secundum quod diuersis virtutibus et potentiis anime ipsa voluntas diuersimode dominnatur et principatur. Tertium est quod voluntas virtuti bus intellectiuis et sensitiuo appetitui principatur prin cipatu politico: executiuis potentiis dominatur prin cipatu despotico: potentiis autem vegetatiuis dominatur principatu tyrannico: sicut homo brutis. Quartum dictum est quod iustitia monastica est in voluntate: sicut in subiecto principali
His premissis est dicendum quod quedam sun virtutes per quas participa mus cum intelligentiis: quedam per quas participa mus cum brutis: et inter istas virtutes est cotinua pugna: quia in homine sibiinuicem rebellant: voluntas autem: que est domina: potest eis precipere vt preualeant: et triumphent: ille. valet. quas voluntas vult de aliis triumphare: hoc autem facit per habitum qui dicitur iustitia monastica: que imperat omnes actus virtutum hominis ad seipsum.
¶ Aliquando igitur virtus monastica vergit ad virtutes superiores et earum actibus imperando amplius intendit: et tunc homo est quasheroycus.
¶ Aliquando autem voluntas se immergiviribus inferioribus: vel imperando: vel laxando est rum actus: et tunc homo est brutalis vel bestialis
¶ Aliquando autem voluntas insistit vtrisque viribus et virtutibus et mediat inter ipsas quantum ad actus humanos: et tunc iustus est vel iniustus monastice. Sid enim intendat voluntas ipsas mediare secundum virtutem iustitia est monastica. Si autem secundum temperantiam solum vt quietius viuat quam si vires inferiores essent effrenate: iustus non est.
On this page