Text List

Quaestio 13

Quaestio 13

¶ Questio. xiii. TErtiodecimo et vltimo quero. Utrum lex noui testamenti contineat aliquam operationem que terminetur ad diuinam essentiam: ita quod non ad personam.

hic notandum quod ex distinctione quidita tiua aliquorum arguitur ordo essentialis necessario inter illa: quia quecunque sunt distincta quiditatiue sunt ordinata vel confusa.

¶ Item notandum. quod ordo inter primarium et secundarium obiectum non sufficit ad hoc quod possit videri obiectum primarium sine obiecto secundario.

¶ Sed requiritu libertas voluntatis diuine libere et contingenter agens ad manifestationem primarii obiecti et non influens eadem libertate ad manifestationem secundarii.

¶ Iter notandum quod vbicunque est ratio formalis alicuius ib est ratio eius diffinitiua. et econuerso.

¶ Sed vbi est ratio diffinitiua ibi est etiam et diffinitum: et hoc demonstratiue sequitur: quia medium demonstrationis est diffinitio.

¶ Iccirco vltima resolutio stat ad ratione formalem que non potest probari per aliquid prius nec notium.

¶ Item notandum quod quandocunque sic dicitur: in quocunque supposito est quo alicuius operationis ipsum est quod habet tantum veritatem in actionibus transeuntibus: non autem in immanentibus: quia tunc de necessitate visa essentia diuina viderentur personem et etiam visa vna persona videretur et alia.

¶ Confirmatur. quia ex puris naturalibus angeli intuitiue vi dent humanam naturam christi: sed ipsa suppositatur in supposito verbi. ergo ex puris naturalibus augeli possunt cognoscere suppositum verbi: quod est falsum.

¶ Sed contra. quia per te videns aliquid intuitiue videt etiam illa que illi rei per accidens compe tunt: sicut videns solem videt vbi sol est: sed nature conpetit per accidens suppositum. igitur cognita natura intuitiue cognoscitur suppositum.

¶ Dicendum quod verum est de possibili et de facto: non tamen de necessario: vnde si deus non suspenderet visionem suppositi a visione nature visa natura videretur suppositum preprium na:ure: quod non potest hic propter naturam humanam christi que suppositatur in supposito alieno et supernaturaliter ei inititur. Ideo angelus videns ex puris naturalibus intuitiue naturam christi: non videt intuitiue verbum.

¶ Illuminati docto. fratris francisci Mayronis ordinis minorum. prouincie sancti Ludouici scriptum preclarissimum super tertium sententiarum. Correctum atque decoratum summa cura atque solertia sacre theologie doco. eximini patris fratris Mauritim de hybernia eiusdem religionis: dum actu theologiam publi ce in alma vniuersitate Patauina legebat: fine felici terminatur etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 13