Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

QUarto queritur vtrum sacramentum baptismi mox institutum euacuaue rit circumcisionem. Et videtur quod sic: quia sacramentia nouenlegis et veteris sunt incompossibila.

¶ Contra quia Paulus circumcidit Thymoteum.

Hic primo videndum est de euacuatione circumcisionis.

¶ Ubi sciendum est quod baptismus sub quadruplici tempore consideratur.

¶ Prius in quo fuit sub consilio: et erat vtile sed non necessarium. et istud incepit ab illo tempore quo discipuli fuerunt missi aepredicandum vsque ad tempus ascensionis.

¶ Secundum tempus in quo fuit sub praecepto tunc: sed non: pro tunc quouque esset publicatum per praedicationem apostolorum.

¶ 3m tenpus in quo obligattunc pro tunc: sed non vniversaliter sicut eo tenpore quo discipuli fuerunt in iudea: non obligabat eos qui erant extra illam prouinciam: quia non erat eis denunciatum.

¶ Quartum tempus quando fuit vniversaliter promulgatum: tunc enim fuit sub precepto et pro tunc. et vniversaliter promulgatum. tunc enim fuit sub praeceptor pro tunc et vniversaliter.

¶ Uidetur igitur quod in vltimo tempore fuit circumcisio totaliter euacuata et non ante. quia semper remedium fuit quando fuit morbus.

¶ Sed legalia quando fuerunt euacuata:

¶ Utur quod 4or status legalium fuerunt.

¶ Primus. quando fuerunt euacuata quantum ad vir tutem: sed non quantum ad vsum: et hoc in morte christi quado dixit. Consummatum est et velum templi scissum fuit: ex tunc enim nullam efficaciam habuerunt. tamen adhuc eis simplice vtebantur.

¶ 2us quando fuerunt euacuata quantum ad vsum genti lium. non iudeorum. vnde in illo concilio actuum sub Iacqui bo facto. de circumcisione responsum fuit quod Gentiles non circumciderentur.

¶ Tertius quando fuerunt reprehensa. quando Hetrus edebat cum Gentilibus in antiochia.

¶ 4us fuiquando fuerunt totaliter euacuata quando totus mundus audiui euangelium: quia tunc fuerunt totaliter euacuata et relaxata: et peccaret mortaliter qui ex tunc vteretur eis.

¶ Sed occurrunt dubia.

¶ Primum est de disceptatione Pauli et petri in antiochia: quia videtur quod non erat licitum iudeis cum gentilibus commuicare. Modo in antiochia Petrus edebat cum gentilibus. postea Iacobus misit legatos ad eum: et coram eius Petrus non comedebat cum gentilibus tunc dixit Paulus. Tu iudeus cum sis etc.

¶ hic aliqui reprehendunt Paulum: quia surrexit in principem apostolorum. sed tamen verum est quod Petrus peccauit venialiter.

¶ Sed disputatio est inter Ieronitum et Augu. quia diciAugustinu quod scriptura dicit sic et non ediderat.

¶ Contra. ar guit Ierous.

¶ Sed doctores tenent cum Aug. quod pecca uit. sed non nisi venialiter quia exquo apostoli spiritum sanctum receperunt non potuerunt peccare mortaliter.

¶ Di ctum est enim eis vt maneat vobiscum in eternum spiritus veritatis.

¶ Aliter diceremus eum peccasse mortaliter. quia citius scandalum nasci permittitur: quam quod veritas reliqua tur. Ideo princeps ecclesie non debebat veritatem pallia re propter scandalum quodcunque.

¶ Sed tunc est dubium de purificatione pauli.

¶ Dicitur quod non potest bono modo ex cusari nisi dicatur quod licitum erat tunc in hierusalem legalia vbseruare.

¶ Sed quare thymotheum circumcidit in antiochia:

¶ Dicitur quod fuit compulsus propter scandalum falsorum fratrum intrantium qui volebant explorare libertatem quae est in christo Iesu.

¶ Vel dicitur quod fuit facta illo tempore quo nondum erant vetita legalia: fuerunt tamen totaliter eua cuata in morte christi.

¶ Quid ergo valebat illis quibus non constabat de euacuatione:.

¶ Dicitur quod ex merito operantis poterant alicui conferre gratiam sicut de mulleribus in fide parentum. fuit autem reuelatione spiritus sancti permissum ne putaretur quod lex illa antiqua fuisset mala et illicita: verumtamen ex tunc de se efficaciam non habebant.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4