Quaestio 1
Quaestio 1
¶ Primaest vtrum paruuli sint baptimandi. Et videtur quod non. Aug. de vera religione aitOmnis christi actio nostra est instructio sed cchristus fuit baptimatus adultus. ergo etc.
¶ Sed christus fuit partulus circuncisus: ergo etc. hic est intelligendum quod peccatum originale diluiquadrupliciter.
¶ Primo. per spiritualem sanctificationem in vtero. sicut Ieremias similiter ho saias de vtero vocauit me ait. Similiter de Iacobo dicunt aliqui.
¶ Quarto modo per sanguinis effusionem sicut inocentes martyres. sed isti modi non sunt communes. sed solum per spiritualem regenerationem que fit per baptismum conmuniter.
¶ 4m quod in periculo baptim abantur ante quam essent adulti: sed modo ecclesie consuetudo est quod antequam attingant vsum rationis baptim antur.
¶ Primo quantum ad dignitatem. et secundum hoc tunc dignius recipiebant. quia nostrrecipiunt in puris naturalibus. illi autem cum deuo. tione poterant recipere.
¶ Tertio. quantum ad remissionem peccatorum. tunc erat melius: quia cum baptismus remittat omne peccatum. et constat quod talis posset peccasse mortaliter.
¶ Quartum. quantum ad cumulatio nem meritorum. et sic melius est nunc simptis quam tunc. quia omnes actus quantumcunque boni ante baptismum non prosunt ad vitam eternam. et tunc magis videtur vtile habere vnum gradum de merito quam si dimitterentur omnia peccata: dum. modo per penitentiam diluatur culpa: sed non pena.
¶ Et ideo melius est esse in purgatorio et sustinere penas ma ximmas et habere vnum gradum de merito. et de gratia quansi in fine vite baptimetur et statim euolaret.
¶ Dicitur ad omnia ista quod sic. quia in donis spiritus sancti continentur virtutes morales et in tellectuales. Sed secundum Augu. de baptismo paruulorum Dona spiritus sancti in eis infunduntur.
¶ Dicitur quod non prosun eis pro illo tempore: sed dantur eis ad ornamentum anime: et qui videret animam intuitiue. pulcherrimam eam videret. quando sunt adulti non experiuntur actus illarum virtutum moralium et intellectualium. vnde nihil faciunt ad substantiam actus.
¶ Sed occurrit dubium si paruulus potest in vtero baptimari. videtur quod non: quia nondum est natus necgeneratus. et ideo non potest renasci nec regenerari. cum igitur baptismus sit regeneratio vel renasci spiritualiter. ideo baptimari non possunt.
¶ Item qui non sunt de gremio es clesie militantis baptimari non possunt. sed tales non sunt de gremio ecclesie militantis: ergo etc.
¶ Si tamen apparet caput: potest. quia in eo omnes sensus vigent. et actus po tentiarum et organa sunt in capite.
¶ Sed tamen Scotus videtur declinare ad partem oppositam: quia anima est tota in qualibet parte. quare sperandum est de bonita te diuina quod suppleat quod minus fieri potest.
¶ Utr quod si fiat pro eodem: tunc dannatur. sed si ex hoc quod volunt impedire sacramentum et inuident saluti paruuli. tunc dicitur baptitatus in suo sanguine.
On this page