Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcundo queritur vtrum adulti baptizati equaliter recipiamteffectum baptismi. Et videtur quod sic. quia vnitas est in hoc sacramento iuxta id ephese. 4. vnus de llus vna sides vnum baptisma.

¶ Contra. quia secundum quod maiorem conscientiam habet accedens plus proficit sibi secundum beatum Petrum. hanc questionem sciendum quod in hoc sacramen Cire a to sunt quatuor.

¶ Primum generale signum.

¶ Secundum impressio caracteris.

¶ Tertium infusio sidei.

¶ Quartum collatio gratie:

¶ Primum est sacramentum et non res.

¶ Secundum est sacramentum et ressacramenti. quia sacramenta prius fidem significant et res per comparationem ad signa exteriora.

¶ Tertium est fides sacramenti respectu gratie. et res respectu precedeme tium. gratia autem sic est res sacramenti quod non est sacramentum. et dabet sumi res in proposito. vt quando dicitur res intelligitur gratia.

¶ Unde sciendum est quod aliquin recipiunt sacramentum et rem sacramenti. sicut paruuli legitime baptiati. vel adulti qui cum contritione veniunt ad baptismum.

¶ Alii tantum sacramentum. sicut iudei propter commodum temporale. qui tamen sunt baptimati.

¶ Alii quidam non sacramentum. sed rem sacramenti sicut venientes ad sacunmenum cum contritione. et sit ibi defectus ex ignorantia vel in forma. vel in aliquo alio.

¶ Alii nec sacramentum nec rem sacramenti si fictus accedat et fiat error in forma. ad questionem quod imparitas po Tunc dicitu test attendi quantum ad quatuor. Vel quantum ad causam primam. que est diuina voluntas. Vel quantum ad secundam scilicet sacramentum. Vel quo ad causam meritoriam intrinsecam. que est propria voluntas: vel quo ad extrinsecam et hec est voluntas christi prout ordinauit passionem suam pro saluandis.

¶ Quoetum ad primum dicunt aliqui quod equaliter omnes recipiunt effectum. Diuina enim voluntas vult omnes saluos fieri.

¶ Sed hoc non videtur verum: quia dictum fuit. quod sine causa ordinauit vnum ad maiorem glo: iam quam alium: et hoc ponere est velle quod minor gratia daretur vni quam alteri secundum ordinem quo ipsos ab eterno acceptauit.

¶ Ointum ad secundum est omnimoda equalitas.

¶ Oitum ad tertium qui plus de deuotione habet et magis dispositus accedit plus recipit de effectu sacramenti.

¶ Qtum ad causam extrinsecam cum Christus obtulerit secundum ordinem quo fuerunt predestinati videtur quod non recipiunt equaliter effectum: ergo etc.

¶ Sed occurrit dubium. si adultus carens ratione deberet baptimari.

¶ Dicitur quod si nunquam vsus fuerit ratione tunc sicut paruulus est baptim andus.

¶ Si aliquando vsus est. distinguitur. quia si potest perpendi quod aliquando petierit baptismum baptim andus est.

¶ Si contrarium scilicet quod noluerit non debet. Si neutro modo potest. tamen si eius voluntas sit ad oppositum: non valet.

¶ Sed quid de eo qui compellitur.

¶ Certum est quod non recipit rem sacramenti.

¶ Si autem non sit simplititer voluntarium. sed secundum quid. sicut proiiciens merces in mari propter periculum mortis: tunc recipit sacramentum: sed non rem sacramenti.

¶ Si autem sit volunta rium et recalcitret. nihil fit.

¶ Si ex terrore. tunc recipit. quia simpliciter voluntarium.

¶ Sed occurrit dubium Si aliquis consentiat in ablutionem: et non in eo quod faci sacramentum. Utrum sit baptimatus:

¶ Dicitur quod tale simpliciter est inuoluntarium et nihil fit. tamen compellendus est ad fidem tenendam secundum exteriora.

¶ Sed quid de poner te obicem. Dicitur quod si intendit facere quod ecclesia facit vt recipere: tenet. Si no. nihil facit.

¶ Sed occurrit dubium de pueris iudeorum. vtrum sint auferendi a parentibus et baptim andi.

¶ Scotus dicit quod sic: a principibus: et legisla toribus: quia legislatores possunt aliquid ordinare ad salutem cuiuscumque subditi. velit. nolit. Ita etiam potest princeps ecclesie. verbi gratia. Si res publica indigeret bellatoribus et iudei filios suos taliter inficerent quod essent inepti ad bel landum. tunc princeps posset eos auferre a parentibus. et ipsis inuitis posset eos facere nutriri et instrui ad bellandum. ita videtur in proposito.

¶ Alii dicunt quod non dicitet fieri. quia ecclesia tenet oppositum.

¶ Sed hoc nihil est: quia continue possunt noua institui pro salute commni.

¶ Alii dicunt quod non dacet fieri propter prophetias. Relique isra el salue fient. ysaime decimo.

¶ Sed hoc posset intelligi vel de fidelibus. vel possent seruari in aliqua insula¬

¶ Sed occurrit casus talis. vna christiana balne abat se cum quaedam iudea. absente iudea christiana baptim auit filium eius. quid dicendum est de puero:

¶ Dico quod vere baptimatus est.

¶ Sed quid si innuita iudea ipsa et reclamante christiana baptimaret alium filium eius:

¶ Dicene dum quod reclamatio aliena nihil facit et non impedit in alieno facto.

¶ Sed quid de iudeis adultis vtrum sint compellendi ad baptismum.

¶ hic dicit Scotus quod omnes deberent compelli ad fidere: et melius est compelli ad bene agendum quam male agere. sicut ipsi agunt etc.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2