Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

TErtio queritur vtrum malitia ministri impediat effectum baptismi.

¶ Et videtur quod sic. quia ¶yprianus baptipabat ab hereticis baptimatos.

¶ Contra. Auguus dicit quod non est singularis persone: sed totius eccletie. igitur propter malitia ministri non impeditur.

Hic est intelligendum quod malitia mi nistri potest artendi 4r.

¶ Aut enim est ex parte habitus vt quando est here ticus aut scismaticus. et hoc non impedit. Dum tamen attendat facere quod ecclesia facit.

¶ Aut ex parte reatus. vt degradatus suspesus et excommunicatus nec ista impediunt. Dum tamen in fide ecclesie fiat. Aut ex parte actus vt si ex ma litia fiat non intendens facere quod facit ecclesia: sed exterius facit ad apparendum.

¶ Dicitur quod quantum est ex parte acramenti nihil facit. quia intentio est de essentia sacramenti sicut cause alie. creditur tamen quod deus suppleat vt talis baptim etur baptismo flaminis. quia ibi est innuincibilis igno rantia. sed deus non obligat ad impossibile.

¶ Aut ex parte sacramenti vt si desit materia vel forma: nihil fit.

¶ Sed hic occurrit dubium si aliquis baptimetur ab heretico vel a scismatico numquid peccat mortaliter:

¶ Se cundum dubium est. si ab eo qui est notorius peccator.

¶ hic dicitur quod si ex officio sibi incumbit non peccat. quia malitia sacerdotis non dicbiet redundare in populum.

¶ Si autem non: et posset habere alium bonum: male faceret. si primum acceptaret.

¶ Tertium dubium. si ille qui administratindebite sacramentum. peccat mortaliter.

¶ Dicitur quod regula est generalis quod ministrans aliquod sacramentum solemniter sine contritione aliqua peccat mortaliter.

¶ Sed uis potius peccat dans vel recipiens:

¶ Dicitur quod ille quindigne recipit plus peccat: quia magis obiicit seipsum spiritui scto a quo reciperet gratiam de virtute sacramenti. qua tamen minister non reciperet.

¶ Sed hic est dubium: applicans sacramentum rebus inaiatis numquid est censendus hereticus: sicut sortilegi qui baptizant imagines cereas. aut corpus christi ponunt in ore bufonis: et inde faciunt ma leficia.

¶ hic distinguo. quia aut credunt quod habeant sacramenta efficaciam ad talem effectum. Aut hoc non credunt sed faciunt in contemptum dei et irreuerentiam sacramenti. vt per hoc sit peractum Dyabolus operatur ista maleficia. Si primo modo. tunc est censendus hereticus: quia habet solum errorem intellectus.

¶ Si 2o modo tunc est vdolatra: et non habet errorem in intellectu. quia hoc non credit. sed habet peruersitatem in voluntate.

¶ Unde Augustinus super illud deutro nomii. 5. dicit quod ydolatria est vicium quod exhibet demonii cultum deo debitum. sed sacramentia precise sunt ad cultum dei. Ideo talis verissime est vdolatra: quia actus dei: et ad cultum eius ordinatos deputat dyabolo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3