Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

QUarto queritur vtrum in sacramento baptimi sit aliqua virtus super naturaliter infusa. Et videtur quod sic secundum Aug. Accedit verbum ad elementum et fit sai cramentum.

¶ Contra. quia per iam dicta nullum accidens supernaturale potest esse in aliquo corporali In ista quaestione ponuntur quatuor conclusiones. Prima est quod nula virtus potest esse in prolatione verborum. quod probatur: quia prolatio verborum est eorum productio inesse sensibili. Productio autem dicit respectum: sed nullum absolutum potest fundari in aliquo respectu. ergo etc. Confirmatur. quia nulla ratio est principium productiuum absoluti. sed si fundaret virtutem talem: posset esse principium productiuum: ergo etc.

¶ Secunda conclusio quod non potest esse in sono. quia vox est qualitas in aere. sed qualitates prime speciei nodo sunt nate inesse illis de 3a specie: illa autem virtus est de prima spe cie secundum ponentes eam. quia ad dispositionem partinet non ad habitum.

¶ Item sonus est res corporalis. et vlterius omne accidens est propter subiectum et est imperfectius eo: sed hec virtus est nobilior subiecto.

¶ Item tunc talis virtus esset in aere: quia sonus est in aere.

¶ Tertia conclusio: quia tunc fieret mentio de aere in sancramento baptir: quia aliquid faceret.

¶ Quarta conclusio est: et patet: quia virtus praencipalius est in forma: quam in materia. sed in verbis non est talis virtus vt ostensum est ergo etc.

¶ Dico ergo quod talem virtutem non est ponere.

¶ Sed contra. omnes scti po¬ nunt istam virtutem.

¶ hic dicitur quod intelligitur eo modo qui in ierarchicis actibus. sicut christus dedit apitulis virtutem et potestatem super omnia demonia.

¶ fuit ne virtus ista aliqua qualitas alsoluta: Non capit intellectus hoc: sed dedit eis virtutem: quia eis imponentibus manus deus immediate sanaret. non omnes angeli possent luciferum expellere: sed deus immediate facit Et illa virtus non est nisi voluntas christi. Item ordo virtutum ceestium et angelorum qui facit mirabilia: secundum Aug. dic quod nullam formam producunt. ideo disponit aliquid et deus facit. Item in polliticis quid confert. pripiu. quando con fert auctoritatem. Illa auctoritas est huius forma que non est forma absoluta: sed respectiua tantum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4