Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

TErtio queritur vtrum aliquod accidens spirituale potest esse in aliqua siboo corporali. Et videtur quod sic: quia aliter non causaretur faliquid spirituale.

¶ Contra quia tale accidens non videtur esse proportionatum rei corporali.

In ista quaestione sunt 4or conclusiones. ¶ Prima est quod nullum accidens spirituale in permanentibus. potest esse in subiecto corporali.

¶ hoc probatur quadrupliciter.

¶ Primo a duabus causis totalibus in eodem ordine vel genere causanihil dependet. sed si aliquod accidens spirituale est in aliquo subiecto corporali. sequeretur hoc.

¶ Probo. quia sicut anima rationalis est tota in qualibet parte corporis: ita tale acci dens. sed esse sic in subiecto est esse dependens ab eo in genere cause materialis. et ita materialiter dependet a qualibet parte et causaliter.

¶ Secundo quia impossibile est: quod aliquid dependea ab aliqua potentia qua non existente nihil minus esset. sic esset hic. quia in qualibet parte esset totum et corrupta vna parte remaneret totum in alia parte et tamen ab illa de pendebat equaliter.

¶ Tertio quandocumque aliquod subiectum corrupitur et accidens eius corrumpitur. sed si esset accidens spirituale in tali subiecto non corrumperetur: quia corrupta vna parte totaliter erit in alia.

¶ Quarto quia acci dens migraret de subiecto in subiectum aduenientibus partibus aliis et inciperet dependere ab aliquo a quo prius non dependebat: que omnia sunt impossibilia. ergo impossibile est quod accidens spirituale cum supponatur esse spirituale: sit in materia corporali.

¶ Secunda conclusio quod ita est impossibile in sieri: quia quandocumque alique due forme sunt incompossibiles et motus ad eas: sed ostensum est quod in esse est impossibile igitur et in fieri.

¶ Secundo quia quecumque ex suis rationibus formalibus sunt incompossibilia pro omni tempore: et pro omni loco sunt incompossibilia.

¶ Tertio quia impossibile est aliquem effectum a duabus causis totalibus dependere.

¶ Tertia conclusio quod nulla forma materialis substantialis po¬ test esse immediate in qualibet parte materiae tota per eadem probatur media: quia talis dependeret tota a qualet parte materiae. et altera non existente nihil minus esset.

¶ Quar ta conclusio quod forma immaterialis: potest esse in subiecnto mate riali. quia non dependet ab eo et manet et mingrare potest

¶ Sed contra. quia videtur secundum hoc: quod omne accidens incorpore sit extensum: cum relatio totius non diuidatur nec duplicetur.

¶ Item vox habet vim spiritualem sensibilem per quam dat intelligere conceptum aliquem. igitur virtus spiritualis videtur posse in aliquo subiecto corporali esse.

¶ Respondeo ad primum.

¶ Dico quod non est si in respectiuis qui possunt fundari immediate supra totum: licet sint indiuisibiles.

¶ De secundo. exemplum est valde rude. si enim esset ibi virtus aliqua ita bene daret in telligere sarraceno sicut alteri.

¶ Sed occurrit dubium s accidens corporale potest esse in subiecto spirituali.

¶ U detur quod sic de motu angeli.

¶ Sed dico quod non. sed ille actus est spiritualis et non diuisibilis.

¶ Sed dubium est si ex dictis potest ostendi: quod anima sensitiua sit extensa.

¶ Et quod sic. cum a qualibet parte corporis dependeat. et alis corrupta parte a qua per se dependeret non corrumperetur.

¶ Tertium dubium est. si anima hominis sit extensa secundum dicta.

¶ Aliquin dicunt quod non cum separabilis sit.

¶ Sed contra. quia animalitas secundum rationem eandem dicitur de homine et asino. et ita sensibile eiusdem rationis. sensibile autem possibile diuidi et non possibile diuidi: non sunt eiusdem rationis.

¶ Sed nunquid ex hoc demonstratur quod anima est immortalis quia tota est in qualibet parte materie sue. si enim de penderet a materia dependeret a qualibet parte eius tota. si vero non dependeret. igitur separabilis. quia nulla forma corrumpitur: nisi quia subiectum cessat causare ipsam. ergo si non causat eam remanet cessante illo.

¶ Sed hic est aliud dubium: quia secundum aliquos homo componitur ex anima et materia prima immediate.

¶ Sed ali bedo non est immediate in materia prima. ergo est immediate in anima quod est absurdum dicere.

¶ Si dico tur quod in vtraque sequetur inconueniens maius: quod anima est extensa vel materia: vel si non sic est tertia entitas: quam non dant vel videtur quod detur alia forma substantialis cui immediate insint ista accidentia corporalia.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3