Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

TErtio quaeritur vtrum corpus christi descendatur in instanti ad locum consecrationis.

¶ Et videtur quod non. quia motus non fit in instanti.

¶ Contra actus transubstantiationis fit in instanti sed in illo actu descendit corpus christi ergo etc. veritas determinata: quia in instanti poshic est prolationem verborum est ibi corpus christi sicut ad consensum virginis fuit in eius vtero in instanti.

¶ Ubi sciendum est quod quatuor sunt causantia tarditatem in motu. Nam tarditas aliquando prouenit ex motoris insufficientia. aliquando autem ex mobilis resistentia. Aliquando ex medii rescindentia. Aliquando ex magna distantia.

¶ Primum patet. quia quando agens est debile minus velociter mo uetur.

¶ Secundum patet. quando mobile est inclinatum ad talem motu sicut lapis velocius mouetur. vel potest moueri deorsum quam sursum et sic maior est mora quando fit contra inclinationem naturae.

¶ Tertium patet. quia lapis velocius descenderet per aerem quam per quam.

¶ Quartum patet. quia citius descenderet me la per vnam leucam in mari quam per mille in aere.

¶ Ad propositum hic non potest esse defectus ex parte agentis. cum sit infinite virtutis: nec ex parte patientis: si esset graue. tunc aptum natum est cadere. Sed hoc non est ad proposi tum: quia corpus christi est in loco modo angelico. et hideo sicut angelus potest esse in diuersis locis. quia igitur hoc non est contra inclinationem suam. potest quocumque moueri. nec propter tertium oportet negare. quia aerem non diuidit. sicut nec caelum.

¶ Sed ex distantia videtur difficultas: tamen non impedit. quia quandocunque est aliquod agens quod potest duas formas eiusdem rationis in aliquo receptiuo inducere eadem ratione: et innumerabiles. sed deus in eodem vno instanti. quo facit eum in vno loco potest et in alio. igitur in eodem instanti quo potest facere ipsum in primo vbi. et in alio.

¶ hec ratio concludit. supposituso quod deus possit facere vnum corpus in diuersis locis. de quo inferii dicetur.

¶ Contra. vbicumque est simultas nulla est mutatio vel transitus. sed hic est simultas. quia simul est in celo et hic. Item transitus non potest fieri in instanti. sed hic est transitus. ergo etc.

¶ hic dico quod imaginari oportet. quod non sunt simuin tempore si debeat esse mutatio: nec est mutatio sicut partis poris ad partem. sed est successio sicut mutati esse ad locum et temporis ad instans.

¶ Sed si transeat in instanti erit ne simlin toto medio et in alio termino: Dico quod in instanti. quod sequitur respectus in quo fuit in primo loco incipit habe re esse in eodem loco.

¶ Sed si sacerdos confecisset in dieascensionis in eodem instanti quomodo debuit esse in eodem loco:

¶ Dico quod quia hic non est ordo durationis. ideo non prius descendisset de celo ad altare: quam econverso. quia in eodem instanti fuisset in vtroque istorum locorum a toto medio transferendo se in instanti sequenti ad vtrumque vbi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3