Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

QUarto quaeritur vtrum transeat per medium. quando enit in sacrament. Et videtur quod sic. quia hic est essentialis ordo.

¶ Contra. quia ordo situs est accidentalis: vt prius fuit visum.

Hic dicunt aliqui quod venit in tempore imperceptibili.

¶ Sed iste modus: licet videatur possessionis. non tamen videtur conueniens.

¶ Alii dicunt quod in instanti. et ita simul esset in omni bus. Et hoc non oportet.

¶ Dico ergo quod corpus christi incipit hoc esse: non transeundo medium. sed immediate inducitur ille respectus in esse. verbi gratia sonus qui transit in instanti per aerem ad aures audientis non transit per medium. quia tunc migrarent accidentia: sed idem corpus causat ipsum immediate in qualibet parte medii: sicut sol radium in qualibet parte medii. ita in proposito.

¶ Sed sco. hoc respondet sic. Quandocumque est aliquod mobile respiciens formam mediante dispositione transeunte. tale subiectum potest recipere eandem formam a deo non supponendo dispositiones transeuntes: sed media vbi sunt dispositiones ad vtrunque vbi. ita deus potest facere etc.

¶ Sed ista regula est dubia: et ideo sciendum quod alique sunt dispositiones permanentes cum forma ad quamdisponunt sicut raritas in igne. Alique non permanentes. sicut qualitates in alteratione corrumpuntur inducta forma substantiali. Sine primis dispositionibus deus non praesinducere formas sicut de actu intelligendi respectu actus voiendi. sed sine aliis potest.

¶ hoc autem probo sic. Quicquid se tenet ex parte agentis potest deus suplere. sicut est de talibus dispositionibus. quia ignis prius deficcat. non quod ista forma necessario exigat illam cum corrumpatur. sunt igitur effectus essentialiter ordinati. quia prius inducit vnam: quanaliam. successiue et huius.

¶ 2o quandocunque est aliqua forma que non dependeat ab alia nec in esse nec in fieri potest esse i fieri sine illa. sed ita est de talibus. quia quando est hoc formam non est illa. quando est fit in instanti. fit forma ignis. illa autem non scilicet deficcatio. ergo etc.

¶ Tertio. quia non repugnat forme inducte a talibus dispositionibus in toto tempore permane re. igitur nec pro instanti. quando fit.

¶ Item quandocumque sunt aliqu essentialiter ordinata posterius non potest fieri sine priori. sed inter tales dispositiones et tales formas non est essentialis ordo. Alioquin numquam posset fieri sine illis.

¶ Et contra hoc in statur. quia secundum hoc aliquis posset esse similis alicui albo sine albedine: que est dispositio ad eam.

¶ Respondeo quod hec dispositio est permanens.

¶ Secundo. quia approximatio videtur esse que dam dispositio transiens. igitur poterit aliquid agere sine ap¬ proximatione ad passum.

¶ Responde quod approximatio non transit: sed permanet quando actio durat.

¶ Tertia difficultas. quia videtur secundum hoc quod deus posset facere aliquem filium naturalem alicuius et nunquam genuisset eum: quia generatio non est fundamentum paternitatis. sed tantum prima dispositio transiens. igitur secundum regulam datam poterit deus facere aliquo filium alicuius. qui nunquam genuerit eum.

¶ Utur ergo dicendum sicut prius dictum fuit. quod regula tenet in formis absolutis. non respectiuis.

¶ Contra. vbi est respectus. igitur non tenet in proposito.

¶ Dico quod oportet astringere regulam quantum ad respectus intrinsecos. non extrinsecos. quoniam in istis non tenet. Sed que est causa vide.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4