Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Satis responsum est hereticis. CIrca secundam partem. di. ideo quaro 4or quaestiones.

¶ primo est. vtrum duo corpora possint esse in eodem loco per naturam.

¶ Et videtur quod sic. quia Augu. in libro de spiritu et anima. dicit quod anima est in toto corpore et in qualibet parte eius. maior autem est conuenientia corporis ad corpus quam anime ad corpus.

¶ Contra. dicit Ansel. quod per dotem subtilitatis. habebunt corpora transire caelum ad patriam

Hic est. intelligendum quod omnes conueniunt in partem negatiua. Et ratio huius est. quia quando aliquid est indeterminatum ad aliqua eiusdem rationis si sit indeterminatum ad plura et ad infinita eadem ratione. hoc fuit declaratum in primo.

¶ Istam autem regulam philosophi declarant duplici exemplo.

¶ Primo in motu locali. quia quando aliquod corpus mouetur ad locum alterius expellit illud. sic autem nulla necessitas esset si duo corpora essent compossibilia in eodem loco. sed agens per se non intendit remouere. igitur hoc prouenit ex formali repugnantia corporum.

¶ Secundum exemplum est de continentia. quia aliqua corpora habent fluxibilitatem. que si ponantur in aliquo continente solido. non labuntur. quia non frangit nec subintrat corpus contentum. nec in aliquo potest ipsum mouere quia non subintrat nec frangit ipsum. quod prouenit ex hoc quia duo corpora non possunt esse in eodem loco.

¶ Sed contra. 4r

¶ Primo in actu generationis et corruptionis quia in eodem loco est generatum et corruptum. et sunt duocorpora.

¶ 2o in condempsatione quia continentia non posunt condensari nisi pars subintret partem et eadem ratione totum.

¶ Tertio de augmento. quod non fit per iuxtaposi tionem. igitur per subintrationem.

¶ 4o de mixtis. quia non videtur aliter posse fieri mixtio.

¶ Ad primum. dico quod gene ratio fit in instanti. ideo concedo quod si in illo instanti du generatur est in illo loco. et in eodem alterum non est. sed si ge ratio fiat successiue: oportet dicere contrarium: quia quodlibet corpus substantiale habet suum proprium sibi corrstondentem. et essent simul duo.

¶ Ad 2m: dico quod condensatio non fit per subintrationem partium sed fit per iuxtapositionem: vel acquisitionem maioris quantitatis.

¶ Ad 3m dicendum quod intrat poros et postea vnitur.

¶ Sed cum venitur ad vltimum quo ingreditur:

¶ Respondeo quod hoc dicetur in 2o.

¶ Ad 4m dicendum. quod qui ponunt formas in mixto actualiter: hi habent dicere hoc

¶ Sed quid quando misceretur aqua cum vino. similiter siaqua super oleum ponatur. statim supernatat: quo transit:

¶ Dico quod non est subintratio. sed diuisio. vnde oleum aperit aquam. quia aqua habet dispositiones homogeneas.

¶ Sed hic cccu. dubium. de ferro ignito. quia ibi est idem corpus ignis et ferrum.

¶ Aliquin dicunt quod ibi est tantum qualitas caloris sed hoc non videtur verum. quia sola qualitas non ignit ferum autem ignitum potest ignire.

¶ Dico ergo quod non est ignis intra. quia si ponatur in aqua extinguitur. sed in superiori parte sunt vapores terrestres et sunt in superficiebus concauitatis ferri.

¶ Vel dicas. quod aliquid de¬ superioribus partibus resoluiter.

¶ Secunda difficultas de exalationibus vaporum a mari. quo possunt euaporare nisi fini in mari eodem.

¶ Eodem modo de spiritibus vitalibus in visceribus et in semine.

¶ Dico quod talia sunt corpora porosa. et in eis includitur vapor. et illi spiritus.

¶ Vel potest dici quod non egrediuntur. sed a celo generantur.

¶ Sed quid deveto numquid expellit totum aerem.

¶ Dico quod est vapor et habet. minutas partes. quas ingrediter aer.

¶ Alia difficultas de corporibus supercelestibus. quia platonici. propter retrogradatio nes saluant huius motus.

¶ Sed hoc et assensionem huius non capio quod saluetur per epiciclos et huius.

¶ Sed videtur oppositum. supposito enim quod corpus octaue spere est opacum. quia si esset diaphanum sicut nona spara: non appareret qua re non videmus celum empireum. Tunc si stelle sunt fixe in. 5a spera. aut ergo incluse infra speram. et tunc non contingerent eius superficiem nisi in puucto et essent punctales et indiuisibiles: si sunt permanentes et non incluse. tunc cum orbis saturni coniuctus est vltime spere. oportebit stellas subintrare orbem praedictum.

¶ Et ex hoc dixi aliquando quod sunt rotunde per modum circuli. sed si sint corpora spe rica. non apparet solutio.

¶ Dicit scotus quod non est absolutum duorum corporum nec locorum: sed vnum locum habere respectum continentie ad duo locata.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5