Quaestio 14
Quaestio 14
¶ Et videtur quod non. Quia destruit essentialem ordinem vniuersi: quia secundum hoc sub A stantia panis eleuatur ad maiorem perfectionem quam sit eius species.
¶ Contra. nullum creditum est impossibile se transubstantiatio est credita. ergo etc. quatuor preambula necessaria.
¶ his visis sunt haec due vie inuestigandi. Una per exempla scripture sacre. secunda per rationem naturalem.
¶ Primum est de eua que produt vefuit facta de costa ade: nec fuit hoc factum per additio nem remotionem. quia forma realis non est apta vi recipiatur in materia nisi debite disposita et debite comdempsata: quod non fuisset verum si illa costa tantum fuisset rarefacta quantum requirit magnitudo mulleris. et ideo fuit ibi suppletio de materia. et tamen dicimus quod facta fuit de costa ade: non quod intrinsece fuerit costa in omnibus partibus: sed bene desut esse quantum ad suum compositum.
¶ Secundum exemplum est de vxore loth que audiuit tumultum subuersionis. et dum retro respiceret versa est in statuam salis. hoc multum assimilatur isti. quia prolatis verbis panis transubstantiatur in corpus christi.
¶ Tertium de sanguine. quia fluuius nili. fuit versus in sanguinem. dum¬ dominus educeret vsrael de egypto.
¶ Prima via est de continentia virtuali. quandocumque est aliquod agens quod continet perfecte duorum extremorum entitatem: et totaliter: potest vnum conuertere in aliud: sed deus ita se habet ad substantiam panis: et ad corpus christi.
¶ Secunda via sumitur ex generatione et corruptione. quia vnum agens naturale potest vnum corpus naturale in aliud conuerte re. quantum ad illud in quo vtrumque continet: sicut ignis aquam et aerem non quantum ad materiam. quia istam non continet. sed compositum in compositum: et formam in formam: sed deus continet tam materiam quam formam et totum. ergo etc.
¶ Tertio sic. quanto aliqua sunt minus distantia: tanto facilius sunt conuersibilia. Sed magis distat vna creatura a nihilo quam vnum ab alio. ergo etc.
¶ 4o. quia dicit Auges super genesim ad litteram quod omnia deus facit de in formi materia. Et si aliquis dubitat de angelis. Ambro sius et Ieronimus dicunt hoc de celo. sed hoc non potest poni nisi per conuersionem secundum illos qui non ponunt in celo materiam.
¶ Contra primam viam. Quia sol continet duos effectus virtualiter. videlicet caliditatem et ficcita tem: et tamen non potest illa conuertere in inuicem.
¶ Con tra secundam. quia per istam rationem deus conuerteret vnam creaturam in aliam per transmutationem. Probatio. quia deus continet totum aerem et aqumam. et ita potest conuertere et transire totum vnum in aliud totum. quod est contra rationem transmutationis: que requirit commune subiectum.
¶ Contra quartam. quia non videtur quod deus produxerit de materia celum et stellas. et quod nihil habeant de ipsa.
¶ Ad primum. dico quod creatura non est causa. quare nulla creatura effectum totaliter continet et virtualiter. quia tunc ageret sine subiecto. et si ne prima causa. et ideo quamnuis sol contineat illos duos est fectus virtualiter: non tamen totaliter. quia sine influxu prime cause agere non posset.
¶ Ad 2m dico quod potest vnum in aliud totaliter transmutare. sed non ex hoc creatura potest transubstantiare. quia partialiter continet. sed quia ibi est sub iectum commune.
¶ Ad 4m dico quod non videtur Augustinus esse tenendus de angelis. sed de celo non videtur posse saluari nisi per conuersionem. sed ita non est permanens materia sicut panis sit ex farina et huiusmodi.
On this page