Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

QUeritur vtrum terminus formalis transubationis istius sit forima corruptibilis. Et videtur quod non. quia est sacramentum incorruptibile.

¶ Contra. res in hoc sacramento contenta fuit aliquando corruptibilis ergo per aliqua formam corruptibilem. ergo forma hoc videtur esse terminus.

hic sut duo preambula. ¶ Primum est quod corpus christi nunc in celo ex puris naturalibus est corruptibile.

¶ Secundam praeambulum est quod de facto fuicorruptibile.

¶ hoc viso dicunt aliqui quod terminus formalis est per se corpus. quia aliter compositum non esset corruptibile: licet aliqui negent hoc. quia dato quod terminus sit incorruptibilis. tamen totum compositum potest esse corrupt bile per separationem.

¶ Probo igitur quod si anima ratio nalis cum materia esset tantum in composito: quod totum conpositum sit incorruptibile. probo sic. Quando aliquod conpositum constituitur ex duobus principiis incorruptibi libus: non poterit corrumpi nisi per separationem ipsorum principiorum. hanc autem concedunt aduersarii veritatis. sed impossibile est per solam separationem constitutiuorum compositum corrumpi. probatio: quia per separationem talium principiorum nihil deperditur de substantia: quia sola vnio que est accidens hic separatur.

¶ Secundo. quia impossibile est quod aliquod compositum destruatur non destructo aliquoquod est de eius essentia: sed secundum istos impossibile est corrunpi aliquid de esse compositi. maior patet: quia manente tota es sentia compositi manet totum compositum. sed si nihil de ess compositi destruatur totum compositum manet et esse compositi.

¶ 3a ratio est cuius tota essentia et natum manet et est incorruptibilis: illud secundum se totum erit incorruptibile: sed tota nura est incorruptibilis secundum dicta. Maior patet de se. Minor autem habetur ab eis. Si autem detur aliquid praeter anima et materiam habetur intentum.

¶ Quarto sic. posita tota quidita te alicuius quocumque alio circumscripto: quod non est de eium quiditate ponitur illud cuius est quiditas tota: sed tota quod ditas per te consistit in anima rationali et materia. Quia vnio cum sit relatio non est de essentia hominis. igitur quandocumque separantur maneret totum. igitur videtur quod ibi oportet ponere aliquam formam corruptibilem.

¶ Sed aliquin dicunt quod anima rationalis continet virtualiter omnes alias formas: et ita facit quod aliefaciunt.

¶ hoc bene concedo quod virtualiter continet: sed tunc arguo sic. impossibile est quod aliquid seipsum contineat. sed anima rationalis continet virtualiter sensitiuam et negatiuam. ergo non est idem cum illis. sed alia est forma continens: et alia contenta.

¶ Sciendum tamen quod virtua liter continet: quia in genere finalis cause: quia est finis ipsarum. sed non in genere cause formalis: quia tunc non differret: nec per modum efficientis: quia non efficit ipsas: er go relinquitur quod per modum cause finalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18