Quaestio 20
Quaestio 20
¶ Sed hoc fuit improbatum superius. quia proposition de praeterito non est vera nisi fuerit aliquando vera de praesenti etc.
¶ Alii dicunt quod remanet in potentia quia matam in corpore christi est eiusdem rationis cum materia que fuit in pane.
¶ Contra. quia per istum modum deum non posset anihi lare paneme nec aliquid nisi omnia entia et omnem essentiam destrueret.
¶ Contra. quia si faceret tot angelos quot sunt inferiora essent equales vel equiualens. et sic nunquam esset adnihilatio.
¶ Sciendum quod deus potest desinere facere ens dupliciter. aut secundum se: aut in ordine ad aliud.
¶ Primo mo est panis adnihilatio. Sed quando non in se: sed in ordine ad aliud. tunc ex tali ordine saluatur quod non sit adnihilatio: verbi. ergo. Deus facit quod non destruit vnum hominem quin creet vnum angelum. tunc dico quod ex hoc quod intendit aliquid positiuum potest dici quod non adnihi latur: ergo non facit desinitionem panis secundum se: sed in ordine ad aliud. valet ad corpus christi sacramentiale.
¶ Sed hic est dubium. quia videtur quod hic sit adnihilatio. probatio. quandocumque aliquid deducitur ad terminum adnihilationis ipsum adnihilatur sicut videtur de creatione. quando aliquid deducitur ad terminum creationis ipsum creatur. sed per istam conuersionem panis deducitur ad purum nihil: nec est aliquid in se: nec aliquid in corpora christi. quid est enim anihilau: nis aliquid fieri nihil.
¶ 2o sic. anihilaus et corrupus distinguitur: quia in corrupion aliquid remanet. in anihilatur autem nihil: sed sic est hoc. quia nihil remanet. ergo est vera anihilatio.
¶ 3o. quia accidit desinitioni panis quod corpus christi accipiat 4o esse. sed per hoc quod est per accii dens non variatur aliquid quod est per se.
¶ 4o sic. adnihilatum et non adnihilatum sunt extrema contradictionis. sed de pane non potest propter substantiam corporis christi: quod non est anihilatum. ergo ex parte panis oportet poni aliquid per quod saluetur et hoc non potest dari: quia nihil est: et per consequens per nihil non potest saluari.
¶ Ad primum dico quod verum est si fit deductum ad nihil quod non est in ordine ad aliud. Et per idem ad alia argumenta potest responderi. quia igitur de ordinauit desinitionem istius panis esse ad alium termi¬ num non apparet alius modus melior per quem salue tur quod non sit anihilatio. Qui potest capere capiat.
On this page