Quaestio 4
Quaestio 4
¶ Et videtur quod sic. quia vbicunque non est inuenire substantiam ibi non est inuenire subiectum accidentium. sed hoc non est substantia. ergo etc.
¶ Contra. quia ordo est inter accidentia adinuicem sicut inter accidentia ad substantiam. ergo remanentibus accidentibus adinuicem orius videtur quod aliqua accidentia non separentur.
hic inducuntur due opinionem Aliqui enim dicunt quod omnia accidentia separata sunt a subiecto. quia omnia accidentia que naturaliter informant compositum immediate insunt prime materiae.
¶ Aliquo dicunt quod omnia accidentia sunt in subiecto principaliter: quia sunt in quantitate: et nulla formaem in potentia aliorum. Ratio. quia quantitas immediate consequitur substantiam: et alia accidentia mediate: et ideo separata quantitate omnia alia separantur.
¶ Sed contra primam opoeionm est: quia esset idem de forminis accidentalibus spiritualibus: et ita sapina et scientia perfice rent primam materiam.
¶ Contra 2am. quia oppositus ordo et mo dus est inter subiectum et accidens et inter materiam et formam: quia subiectum non est propter accidens. et ideo praecedere daitet: sed quantitas non est no bilior ceteris accidentibus. valet. qualitate que habet nobiliores species: quia in genere qualitatis sunt accidentia spiritualia non autem in quantitate: et perfectiones similiter sunt in genere qualitatis sed qualitas esset propter quantitatem si esset in ea.
¶ Intelligen dum ergo quod in hoc sactro remanent 4or genera accidentium. valet. quantitas superficies linea et tempus et locus: quia si genus quantitatis sit absolutum potest separari: si respectiuum. tunc oportet dari immediatum subiectum quantitatis quod possit separari. Accidentia etiam sunt haec de genere qualitatis. nulla autem accidentia sunt hoec de prima specie quia non remanent. sed de 2a sicut frigiditas caliditas mollities durities. Et de tertia specie sicut albedo et nigredo et dulcedo. Et de quarta specie sicut rotunditas et hmomni
¶ Ratio horum est que fuit superius facta. quia relatio non potest esse sine subiecto: quia non potest esse sine termino et fundamento. Alia sunt acciden tia extrinsecus aduenientia: quia ibi est actio qualitatum et vbi et situs et huiusmodi. et ista sunt in subiecto: quia dicunt respe ctus.
¶ Sed occurrit difficultas quia plura miracula non sunponenda vbi pauciora sufficiunt. sed si sola quantitas separata ponatur est vnum solum miraculum.
¶ Dico quod non video quod quantitas sit subiectum qualitatum cum sit ignobilior ecundum genus suum. Et de hoc infertur.
On this page