Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

QUeritur quarto vtrum deus potest se parare accidens a subiecto non imprimendo aliquod positiuum. et videtur quod sic: quia deus potest facere mutationem deperditiuam si ne acquisitiua.

¶ Contra. omnis actio habet terminum positiuum. sed hoc est actio realis. ergo.

Hic sunt quatuor modi dicendi. Unum doctor dicit quod datur sibi aliquis modus essendi super naturalis: seu aliquod nouum esse supernaturale.

¶ Contra. res est amisit suum proprium esse corrumpitur: quia corruptio est progressio de esse ad non esse. Item si accidens habet aliquod aliud esse ergo non est idem accidens quod prius. nec illud accidens separatur.

¶ Dico igitur quod eandem existentiam habet quamprius secundum essentiam. nec propter hoc magis euitantur difficultates: quia talis virtus supenaturalis si est inherens. tunc non dat alicui quod subsistat. quia magis inheret quam illud. si autem dicatur quod est fulcimentum eius: tantum est ac si sibi daret substantiam vel subie ctum.

¶ Alius modus est quod deus substantificat ipsum accidens: quia semper inhereret nisi esset substantificatum.

¶ contra quia deus prius non substantificabat ipsum accidens. modo autem substantificat. ergo accidens habet aliquid modo quod prius non habuit.

¶ Alius modus dicendi est quod deus non dat aliquid: sed aufert aliquid scilicet inherentiam actualem: quae est eius accidens et ita remanet separatum.

¶ Contra hoc 4r

¶ Primo. quod sic impossibile est aliquod miraculum de nouo fieri nisi aliquid denouo producatur. sed miraculum de nouo positum est quod dilis sustentat accidens: et prius non est.

¶ Secundo sic. impossibile est quod aliquod supernaturale esse conueniat alicui nisi per formam supernaturalem: sed accidens separatum habet esse super naturale quod prius non habebat: ergo etc.

¶ Tertio. impoentsibile est quod aliquis effectus dependeat ab aliqua causa essentialiter qua non existente nihil minus sequitur vel esset: ed si deum nihil influendo separaret accidens. hoc sequeretur. Probo: quia si deus accidens sic separaret nihil faciendo tunc prius dependeret a subiecto naturaliter quo non existente nihil minus esset.

¶ 4o quandocumque sunt alique cause concurrentes ad aliquem effectum simul: cessante altera non est effectus. patet de patre et matre: sed deus et subiectum concurrunt. quia suliectum est in genere cause materialis. sed nihil fit perte nisi cessatio causalitatis materialis. ergo non dependet ab illo. ergo quod alia dependentia dependet ad deum super Dico nataliter valet dependentia qua prius non depende bat. hoc probatur 4r.

¶ Primo. quia deus non potest supplere viceme subiecti nisi per habitudinem aliquam: non per agens vniversale quod erat ante.

¶ Secundo quandocunque aliqua causa est partialis respectu cuius non erat nisi vniversalis necessario habet aliquemrespectum ad illud. sed deum necessario comparatur ad ad cidens in genere cause particularis quando separat ipsum. ergo etc.

¶ Tertio quandocunque aliquid incipit esse causa tota lis alicuius respectu cuius non erat nisi particularis: habet necessario aliquem respectum quem prius non habebat. sed deus post separationem accidentis est totalis causa eius. ergo etc.

¶ 4o. quia dependentia qua dependet accidens ad deum est credita: sed qua dependet ad subiectum est materialiter nota ergo impossibile est quod sit eadem dependentia.

¶ Et hoc concedo propter rationes istas.

¶ Sed contra istas rationes instatur.

¶ Contra primam. quando aliquid supplet vicem causae alicuius. supplet per modum illius. Sed deus non potest esse causa mateailis. ergo non potest supplere vicem illius.

¶ Secundo. quia causa materialis dicit imperfectionem. ergo per solam desinitionem deus supplet.

¶ Tertio sic. hic est noua causalitas. ergo nouus effectus: sed idem est accidens quod prius. ergo non fuit causalitas noua.

¶ 4o idem effectus non praecedit suacausalitatem: sed istud accidens preerat igitur non potest causri.

¶ Respondeo ad primum quod non supplet eam per eandem causalitatem. sed per causalitatem alterius rationis. verbi gratia in po¬ liticis verum est quod vnus iudex non potest supplere quod facit alter nisi per potestatem eiusdem rationis: sed rex per superiore supplet. sic deus per respectum efficientie supplet materialem que est superius materiali.

¶ Ad tertium. noua causalitas requirit nouum effectum.

¶ Dico quod non est nouitas ad inferendum: sed ad supplendum. causalitas etiam que primo modo supplet po test praecedere effectum.

¶ Sed occur. difficultas. si ista relatio est de nouo acquiritur est eadem fundamento.

¶ Dico quod de pendentia ad deum in ratione cause vniversalis est eadem cum fundamento. sed dependentia ad deum in ratione cause particularis non est idem: quia ista de nouo aduenit.

¶ Secunda difficultas si est intrinsecus adueniens.

¶ Utur quod possit dici quod sic in tali fieri. melius tamen dicitur extrinsecus adueniens: sed alia dependentia erat respectus extrinsecus aduenienssimpliciter.

¶ Sed hic est difficultas quia in essentialiter ordinatis et realiter distinctis deus posset facere prius sine posterioris sed ista albedo: et inste respectus realiter distinguitur.

¶ Dico quod potest reducendo ipsum ad subiectum.

¶ Contra ambe dependentie iste sunt realiter distincte ab albedine. ergo sine vtraque potest fieri.

¶ Dico quod ista regula vera est infactibilibus quando aliqua a deo sunt factibilia: et habent talem oriom. verum est tunc: sed aliqua non sunt factibilia sicut factiones. Ista autem relatio est factio. Ideo sibi nullus potest hanc regulam applicare. Sed ad illa quorum est factio. vnde productio non est producibilis: sed est quo est aliquid producibile sic dicitur quod creatio non est creabilis: sed est quo aliquid est creabile.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3