Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

QUeritur secundo vtrum idem accidens numero possit esse in diuersis subiectis.

¶ Et videtur quod sic. quia idem corpus potest esse in diuersis locis.

¶ Contra. quia tunc accidens suppositaretur in diuersis subiectis et argueretur infinitas in eo sicut in essentia diuina que in pluribus suppositis inuenitur.

hic inducuntur quatuor conclusiones. ¶ Prima eidem accidens numero non potest esse in duobus totalibus subiectis per diuinam potentiam. Ratio huius est. quia omne accidens causatur a subiecto in genere cause materialis: sed idem effectus non potest esse a duabus totalibus causis secundum idem genus cause: quia altera corru pta nihil minus esset effectus etc.

¶ 2a conclusio quod nec in diuersis partibus subiecti nisi secundum aliam et partem. quia quelibet respiceret totaliter accidens: et totaliter in genere causare materialis causaret et tunc indest quod. supra.

¶ 3a conclusio quod deum potest facere migra re accidens a subiecto in subiectum. hoc autem determinatur ex tra de celebratione missarum. Cum marthe. Et probatur sic. omne subiectum eiusdem rationis est in potentia ad accidens eiusdem rationis cum sint eiusdem potentie. sed sic est de superficie mea et tua. igitur ista potentia que nata est recipere formam quam habeo: deus potest imprimere in te.

¶ 4a comclusio. quod accidens separatum potest ad idem subiectum reduci. vnde prius fuerat separatum. quia eandem potentiam haberet panis se paratus sicut ante.

¶ Sed instatur contra primam contrnem: quia respectus dupli fundatur in duobus extremis: et tamen est vnum accidens solum.

¶ Contra 2am. quia forma nume meri est vna forma in diuersis substantis.

¶ Item respe ctus totalitatis est in tota domo et in partibus eius.

¶ Contra tertiam. quia si deus posset deus producere duossoles nunquam vnus esset in potentia ad radium alterius causandum. Et hoc videtur similiter in potentiis passiuis quia ad alia accidentia est in potentia superficies mea et tua. ad alia inquam numero. Sed deus non potest imprime re in subiecto aliquod accidens ad quod non est in potentia.

¶ Contra quartam. quia reparato subiecto. videtur quod naturaliter redeanti quia naturaliter videntur inclinari ad ipsum sicut graue ad locum suum.

¶ Respondeo ad primum et ad secundum dico quod duplum est vnum vnitate integritatis non simplicitatis sicut respectus totalitatis. Eodem modo est de forma numeri. similiter respectus totalitatis domus non fundatur in qualibet parte domus. coniuctio autem erat quando accidens erat totum in qualibet parte.

¶ Ad tertium. dico quod si distincta substanti numero habent potentias ad eandem formam numero vide tur quod non sit respectu agentium creatorum. tamen simpliciter ad easdem albedines ad quas idem est in potentia et aliud est in potentia.

¶ Sed tunc quare agens non est idem in potentia actiua respectu earundem albedinum in numero vt inducat in istum actum. immo videtur quod eandem posfit reparare. quia habet per se vim producendi talem albedi nem. et de hoc infra. capis de reste.

¶ Ad quartum. si sepatraratio fieret videretur quod graue moueretur sursum. tunc ita esset: quia graue habet sufficiens principium quo potest sibi imprime re motum: sed nulla forma seipsam producit: nec potest seipsam imprimere. quandocumque autem forma subiecto imprimit formam ipsam producit: sed nulla forma seipsam producere potest. vnde quia deus separando accidens imprimit sibi de pendentiam particularem. oportet quod istam auferat et imprimat eam postea subiecto.

¶ Sed occurrit difficultas ponatur quod deus reparet substantiam panis: quo modo reimprimetur e

¶ Dico quod sicut dictum fuit duplici dependentia dependet ad deum accidens separatum post separationem in genere cause efficientis. vniversalis et particularis. non capit autem intellectus quod aliqua causa esset qua non existente nihil minus effectus esset: quia tunc illa causa superflueret.

¶ Si autem dicas quod si sola dependentia auferatur. quid igitur faciet subiectum:

¶ Ad hoc dico quod deus modo est causa totalis: ante vere non: quod non esset nisi haberet aliquam causalitatem nouam.

¶ Et tunc est difficultas quomodo reimprimiter et quomodo fit.

¶ Dico quod istam particularem dependentiam aufert et reddit illam parti cularem quam subiectum habebat: quia eundem terminum habent. sed non idem fundamentum: quia hanc dependentiam cum illo respectu qui est ad deum. vt causa vniuersalis fundat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5