Quaestio 8
Quaestio 8
hic sunt quatuor preambula. ¶ Primum e st quod nullum accidens est idem cum substantia in qua esse quia eius effectus est gratia causare materialis sed effectus et causadifferunt realiter.
¶ Secundum est. quod nouem sunt praedicamena accidentium: quia ens diuiditur in ens per se et in ens in alio.
¶ Tertium est. quod quantitas secundum latitudininem sui praedicamenti non potest esse idem realiter in substantia: vt patet ex dictis.
¶ hoc autem viso sciendum quod quadruplex est quantitas: quedam est dimensionalis extensionis: alia propedalis durationis. alia materialis discretio nis: alia virtualis intensionis.
¶ Praeterea: ima est quod quantitas extensiua distinguitur realiter ab eo cuius est. hec autem probatur: quia substantia panis in hoc sacramento transubstatur et manet quantitas: sed hec ratio non demonstrat apud antiquos: quia dicunt ipsiquod substantia habet suam propriam quantitatem et accidens suam: modo quantitas substantie transit cum substantia: sed quantitas accidentis ma net.
¶ Arguo ergo sic. bicubitum et tricubitum variant peciem in genere quantitatis: non autem in genere substantie. ergo qui addit monocubitum bicubito variat speciem in genere quantitatis et non substantie.
¶ Item patet per diminutionem in qua manet eadem species cum substantia. Eodem moper diuisionem et vnionem potest ostendi.
¶ Secunda conclusio. quod quantitas intensiua non differt realiter ab eo cuius est. probatio. tum quia est modus intrinsecus eius cuius est quantitas. tum quia non potest fieri albedo qui sit nobilior nigredine. sed si differant realiter posset auferri et non excederet realiter albedo ningredinem.
¶ Tertia conclusio. quod quantitas duratio. nis differt realiter: quia talis quantitas est successiua et res per manens illa que est mensurata.
¶ Quarta conclusio quod eodem modo quantitas numeralis discretionis differt realiter. hoc patet quia si apponatur quatuor hominibus quintus homo. ista forma quinarii prius non erat.
¶ Contra primum conclusiones. quandocumque forma est talis. quod est tota in qualibet parte est spiritualis. sed circumscripta quantitate forma corporalis est in qualibet parte. ergo forma corporalis est spiritualis. sed hoc est impossibile quia corporale et spirituale diffierunt specie.
¶ Contra 2am. quia substantia panis non intenditur nec remittitur. ergo nec talem quantitatem habet.
¶ Contra 3am. quia actualis existentia non differt are. et idem est existentia quod duratio. ergo duratio non differt a re.
¶ Con tra 4am. deus non potest facem quinque homines sine quinario numero et si differrent realiter posset.
¶ Respondeo ad primum. et dico quod non esset tota in qualibet parte materiae. sed deus non posset face. re quod informaret materiam sine quantitate. licet posset eam facere fine materia.
¶ Dico igitur quod variatur quantitas. quia ordo partium in toto variatur. vnde dimensio nes variantur et redduntur inequales: licet quantum ad hypostases partium sint equales.
On this page