Quaestio 9
Quaestio 9
¶ Contra. u quia possunt separari alique quantitates hic in isto sacramento. igitur videntur differre. quod impossibile est plures quantitates sihic dicitus mul esse: sed vna quantitate sunt quantaomnia que sunt in vno corpore: ita quod sicut species non est nisi in vno genere. ita corpus per quantitatem in vno loco.
¶ Co tra hoc fuit aritum superius quod punctus est simul cum puncto secundum se totum. et corpus logum triangulare contingit aliud in linea. Item de superficiebus et corporibus planis contingentibus se. Item profunditas est eiusdem rationis cum aliis dimensionibus: quia vna mutatur in aliam. tota etiam diuisibilitas: seu diuersitas superficiei est in longitudine et latitudi ne. igitur sicut nullus dubitaret si secundum tres dimensiones secontingerent corpora quin essent due quantitates simul. ita vi detur in proposito.
¶ Prima est quod quantitas materiae et continuitas eius est alia a quantitate forme in composito quanto vbi est extensio vtriusque. valet. tam materiae quam forme. Et hoc probo. Quarumcumque quantitatum partes quantitatiue sunt realiter distincte ille quantitates sunt realiter distincte: quia quantitas non const at nisi ex partibus quantitatiuis. igitur oportet ibi quod sint partes quantitatiue distincte etc. sed partes quanti¬ tatiue materiae sunt alie etc. et sunt ille in quas fit diuisio. quia si forma corrumpatur omnes partes corrumpuntur illius: sed remanent partes materiae sicut eadem numero manet materia. igitur ille partes sunt realiter distincte ab illis.
¶ Contra. quando diuiditur forma ligni quaelicet pars recipit portionem illius forme. sed ponitur tota forma corrupta. ergo impossibile est partes remanere.
¶ Secunda conclusio. quod quando est extensum accidens absolutum cum subiecto continuitas accidentis differt realiter a continuitate subitenti. probo. quian cumque partes alicuius totius sunt perceptibiles per sensum alterius non sunt eedem partes: sed quantitas accidentis est perceptibilis per sensum. quantitas autem substantie non de quantitate autem accidentis vtutis quin videatur non est dubium: sed quod non videatur quantitas substantie. probo. quia sensus visus non attingit ad cognoscendam quantitatem illam: cuius partes non videt: sed non cogno scit partes substantie solis: quia si substantia solis transubstantiaretur oculus hoc non cognosceret. ergo intuitiue non cognoscitur pars substantie. sed eius quantitas est inseparabilis et insensibilis.
¶ Tertia conclusio. est de accidente successiuo extenso cum subiecto eodem modo: quia quantitas motus coextenditur secundum quantitatem et extensionem substanti. quando cumque enim due extensiones sic se habent quod vna existit actualiter alia non existente: differunt realiter. sic est in proposito: quia extensio subitecti est in qualibet instanti. extensio autem motus non est in instanti. ergo sunt alie realiter.
¶ Quarta conclusio quod vbi ac cidens respectiuum est coextensum subiecto. ibi similiter differunquantitates realiter. probo. quandocumque sunt due continuitates vel quantitates: quarum vna est ad se alia ad aliud non sunt idem realiter: sed continuitas similitudinis est ad aliud sicut eius entitas et albedinis ad se sicut eius entitas. maior patet: quia illa continuitas culus partes sunt ad aliud ipsum totum est ad aliud. singule partes similitudinis sunt singula indiuidua similitudinis: sed quando sunt indiuidua in aliquopecie. species predicatur de illis in primo modo dicendi per se.
¶ Sed occurrit difficultas quia videmus quod vna infinitas intensiua modificat omnia attributa. quare non similiter hic:
¶ Dico quod si attributa differunt realiter vel essentialiter. tunc alia infinitate essent infinita: hic autem sunt aliqua quanta. quorum partes manent aliis corruptis.
¶ Secunda difficultas quomodo sunt iste quantitates distincte. vel specie sunt: vel numero. dicitur quod sunt omnes equales. ideo sunt eiusdem speciei. quaelibe autem est indeterminata natura. sicut quantitas albedinis quae non est aliud nisi ordo partium albedinis: illius autem est ordo in aliis materiis.
¶ Tertia difficultas quia secundum hoc quanttas est posterior aliis accidentibus. et tamen ponitur prior¬
¶ hic dico quod quantitas substantie precedit alia accidentia. quia ordo partium de genere substantie prior est aliis accidentibus sicut substantia.
¶ Dico quod alis ostendiquod plures quantitates possunt esse in eodem loco secundum diuersas naturas dico quod corpora physica non possunt per naturam esse in eodem loco tamen corpora mathe mai et quanta sunt simul in eodem subiecto. vel potest dici quod omnia faciunt vnum corpus substantie et totum illud dicitur esse in eodem loco.
On this page