Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

vtrum corpus christi in hoc Ueritur sacramento videatu ex hoc quod pecie videntur.

¶ Ista quaestio mota est propter contentionem quorundam doctorum vnus dicebat quod corpus christi vere dicitur videri quando species videntur: sicut quando videbatur christi humanitas. Alius dicebat quod non.

¶ Et arguitur ad primam partem. valet. quod videatur: quia Aug. primo de trinidicit dei filius videbatur. quia coniunctus erat cum humanitate. sed aliqua coniunctio est corporis christi ad species. ergo ipsis visis videtur.

¶ Contra Gre. in omelia pascali in hoc sacramento. aliud est quod cernitur: aliud est quod creditur ergo proprie non videtur ponitur distinctio de visione intelleHic primo ctuali et sensibili. Et alia distinctiode esse aliquo in supposito: quia vel dicitur esse aliquid in supposito formaliter: sicut divinitas est in supposito verbi. vel suppositaliter: et personaliter. sicut humanitas assumpta in verbo. Et sic ista est vera: deus est homo.

¶ Et sunt hic quatuor regule.

¶ Prima est. quod quando aliqua natura est in aliquosupposito suppositaliter. non sequitur si videatur intuitiue visione intellectuali aliqua naturali forma quod suppositum vi deatur intuitiue: verbi gratia albedo erat suppositata in christo: non oportet quod qui videt istam albedinem intuitiue videret suppositum verbi intuitiue. aliter demones vidissent personam verbi.

¶ Secunda regula similiter est de noticia intellectua li quod videns aliquam rationem formalem intuitiue. forma existente in aliquo supposito. non oportet quod videat illud in quo etia hoc fuit ostensum in primo de proprietate et essentia.

¶ Ter tia regula est de cognitione sensitiua: quia videns tale vi sione intuitiue aliquam naturam videt illud in quo est illa naturasuppositaliter. vnde ex hoc quod videbatur corpus christi filius dei videbatur intuitiue.

¶ 4a regula est. quod quando aliquis videtur aliquam naturam formaliter in aliquo necessario videt suppositum illud.

¶ Sed vnde prouenit hoc in sensitiua potius quam in intellectiua:

¶ Respode hoc est propter materialitatem potentie. et ideo actus non est sic precisus sicut actus intellectus. patet solutio quaestionis quomodo species videntur: quia Ex istis ista accidentia panis et vini non sunt in supposito verbi: nec formaliter: nec suppositaliter: sed oportet quod si suppositum debet dici videri quod ratio illa vel esset in supposito formaliter vel suppositaliter. Eodem modo de audi tu. quia illa fractio non est in supposito: nec sapor ille in eo: et ideo non gustat sacerdos corpus christi. Eodem modo de qualitatibus tactus: et de fumali euaporatione.

¶ Sed contra. quia corpus christi vere est mutatum quando venit huc: et mouetur localiter. Eodem modo comeditur corpus christi et ver e masticatur. et iste propositiones sunt concesse a sanctis.

¶ Respondeo. dico quod ideo mutatus est: quia aliquis respectus praesentialita tis /est in corpore christi formaliter et vere mouetur localiter quia accipit nouum vbi: licet proprium non dimittat.

¶ De comestione vero sciendum. quod dicit attritionem cibi et dicit transitum et trahitionem priuo nonteritur. nec frangitur. sed bene transit localiter ad stomacum.

¶ Intelligendum tamen quod aliquid potest videri quaedrupliciter.

¶ Primo. sicut illud ad quod primo actus videndi terminatur. et isto modo sola lux vel color videtur.

¶ Secundo modo. sicut quando illud quod immediate subiicitur tali obiecto. sicut dicitur: sol videtur: quia lux videtur que est in eo formaliter: et ita de substantiis aliis.

¶ Tertio modo. sicut in quo obiectum visus suppositatur: et isto modo verificatur actus videndi de christo et erat verum dicere: video deum.

¶ Quarto mo do. sicut illud ad quod obiectum visus refertur. sicut videndo hominem armatum non video nisi arma: et propter relationem habitus armorum est verum dicere video hominem. Et isto modo dicebatur in scriptura angelus vider ri. quia corpus assumptum habebat relationem ad ipsum: quod tamen non erat aliquid eius: nec in eo erat formaliter: nec supposi¬ taliter.

¶ Et isto modo. quia species habent aliquem respectum ad corpus christi quaesi habitus ipsis visis dicetur videri corpus christi. vnde sacerdos quando dicit infirmo. credis haec quod vides esse corpus christi. in ista propositione fit demonstratio vel ad sensum vel ad intellectum. si ad intellectum sic est verum: quod intellectu demonstrat sicut si diceretur de homine demonstrato. credis hunc quem vides esse regeme tuum. si ad sensum dicitet exponi sic. credis haec quod vides id est sub hac specie sensibili quam vides esse corpus christi propter elationem de qua dictum est. et ideo secundum illum doctorem antiquum Alexandrum diet adorari sic vocaliter vel mentaliter. Ad oro te disfene lesu christe saluator quem credo sub hac specie quam video.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5