Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Tertio quaeritur vtrum penitentia sit virtus.

¶ Et videtur quod non quia sacramentum non videtur esse virtus: sed penitentia est sacramentum ergo etc.

¶ Contra. christus incepit suam predicationem a virtutibus. sed primo dixit: penitentiam agite etc. 4o praemabula.

¶ primum est quid est praenima quantum hic sunt ad significationem nomins. Scotus dicit quod secundum significationem nomins penitentia est quasi pene tenentia.

¶ 2m praemabulum est quid est secundum rem sigeneratam per nomen.

¶ Dico quod est punitio voluntaria peccatorum.

¶ 3m preambulum. quod est actus laudabilis dictatus a ratione quia iustitia hoc exigit: vt puniatur delinquens secundum exigentiam delicti.

¶ 4m primam bulum est. quod ex talibus actibus gnatur habitus: et ille habi tus est virtus. Unde sciendum. quod aliqua virtutes. sunt ierarchice que habentur in patria: sicut visio clara. Aliqua theologice. sicut sides et spes. Alie sunt morales quae ex actibus moralibus generantur in potentia volitiua. Alie intellectuales. patet autem quod prinina non est virtus intellectualis: quia melius cognoscens non semper plus penitet: nec ierarchica: quia non est in patria: nec theologica: quia prnina non habet deum pro obiecto. vnde dico quod est virtus moralis et naturalis: et naturaliter cognitum est et di. tatum a ratione recta quod peccatum exigit punitionem.

¶ Sed oc. difficultas ad quam virtutem principaliter reducitur: dicitur quod ad iusticiam quaquis bene ordinatur ad alterum. per hanc enim virtutem bene quis se habet ad deum quem offendit.

¶ 2a difficultas sub qua ratione continet.

¶ Di quod non continetur sub commutatiua: sed sub distributiua: que habet punire mala et distribuere bona. vnde formaliter est iusticia distributiua.

¶ Sco. tamen dicit quod partinet ad speciem amicitie: quia ad amicum partinet benefacere et reconciliari oerffenso.

¶ Tertia difficultas. si iusticia est nobilissima virtus moralis.

¶ Dico quod non. quia alique erunt in patria: et perficientur in nobilissimo statu.

¶ 4a difficultas quid est obiectum eius.

¶ Dico quod malum. sicut enim aliqua virtutes sunt ad amandum bonum: ita sunt alique ad odiendum malum.

¶ Sed tunc dc. difficultas quia omnis virtus est de bono.

¶ Concedo quantum ad finem: sed inquantum est quaedam additio oportet quod malum aspiciat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3