Quaestio 4
Quaestio 4
¶ Arguitur quod non. quia matheus non rediit ad mercandum: vt dicit Grego. quia sine peccato exerUceri non potest.
¶ Contra in euangelio luce de negociatore loquitur christus. hic introducuntur quatuor conclusiones.
¶ Prima est quod mercatio est vite humane necessaria. hoc probat Aug. quia homines communiter indigent rebus eiusdem rationis. sicut sunt eiusdem speciei. regiones autem non omnes habent res eiusdem rationis. sicut de lanis. Aliquae habent vinum. Alique ficus. ideo mercatio est necessaria: vt transferans de vna ad aliam.
¶ Secunda conclusio. quod est de iure naturali. quod probatur sic. quicquid est ad vitam humanam supportandam necessarium est de iure naturali. sed mercatio est huiusmodi: vt patet in conclusione precedenti. ergo etc.
¶ Tertia conclusio. quod de iure diuino est licita probatur: quia est licita de iure naturali. nec inuenitur improbata iure diuino.
¶ 4a conclusio. quod est de iure diuino. et cum hoc meritoria. etiam pro vita eterna in aliquo casu. Probo. quandocumque est aliquis actus virtutis moralis qui est formatus cari tate. ille est caritatis imperatus: sed omnes actus eliciti vel impati a caritate: sunt digni vita eterna. quicunque enim pederit calicem aque frigide etc. Actus autem mercatorius est actus iustitie commutatiue que est virtus moralis.
¶ Sed queritur si mercator post tres septimanas dicbiet accipere. xxx. et alius dicitet statim pecuniam pro. xx. vtrum sit vsura:
¶ Dico quod si non plus vendatur quam vendi dibiet de ommuni lege non est vsura ex parte vendentis. sed magis vi detur quod sit ex parte emptoris. Et si aliquid solet valere. xxx. libras. si vsura ibi ascendat: potest vendi ascendendo ad terminum talem: et infra vel citra precium illud
¶ Dico quod sicut ars mercationum licite facta est naturalis. sicut enim visum est mercationes sunt vtiles: quia aliqua habentur in vna regione que non in alia. Ita pecunie commutationes siue causapsiones: quia vna moneta currit in vna regione: et non in alia: vnde pro suo labore aliquid possunt lucrari licite.
¶ Respondeo illud enim occupanti conceditur. Alius enim emit illud quod habere intendebat: et non plus sed non intendebat emere nisi hoc fuerit expressum dicendo quicquid in rethe fuerit siue piscis siue aurum argen tumque etc.
On this page