Text List

On this page

Quaestio 3

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

Quaestio 3

TErtia quaestio. vtrum aliquis teneatur con siteri de peccatis venialibus

¶ Et videtur quod non. quia per aquam benedictam: et llhuitum remittuntur et abluuntur. Contra dci omnibus ped S catis est confitendum: sed venialia sunt peccatua. ergo etc. videndum est de distinctione peccaDic primo ti venialis: et mortalis. Et dicuntur aliqui quod mortale est: quando voluntas intense deordinatur sed quando remisse. tunc est veniale.

¶ Sed contra. quia aliqua sunt que quantumcunque remisse fiant sunt peccata mortalia: sicut blasphemia dei.

¶ Alii dicunt quod distinguuntur ex parte obiecti quia peccatum mortale est circa finem: veniale circa ea que sunt ad finem.

¶ Contra. subrepticia cogitatio infidelitatis est circa finem et potest esse peccatum veniale. simili cogitatio de adulterio potest esse peccatum mortale.

¶ Alii dicunt quod veniale est quicquid potest stare cum charitate. morta¬ le autem quod est incompossibile charitati.

¶ Sed hoc nihil est quia per hoc non ostenditur in quo consistat peccatum morta le.

¶ Aliter dicit sco. mortale est. quando est contra preceptum sed veniale quod est contra consilium.

¶ Prima pars est vera.

¶ 2o dubia. quia non faciendo consilium puta non renunciare rebus temporalibus non oportet esse peccatum aliquod. alites omnes qui non intrant religionem peccant venialiter.

¶ Dico igitur quod mortale est in qui est formaliter respectus divine displicem tie. et odii voluntatis divine adaliquem: et alii tres respect dicti distin. supra. 14a. sed deordinatio talis in qua non includitur talis respectus est venialis:

¶ Sed quomodo cognosceretur quando est mortale vel veniale.

¶ Ad hoc valet documentum scoti. quod illa que non sunt contra precepta sunt venialia: et in hoc cognoscuntur.

¶ Sunt autem quatuor. gradus in mortali peccato.

¶ Primus gradus est actus cognitionis de malis. et hic de se non est peccatum sed sugi gestio sola.

¶ Secundus. delectatio subrepticia. et hoc est veniale.

¶ Tertius consensus in tentationes. cum consentit in delectationem mali scientur non in malum ipsum. maxime autem circa materiam venereorum est mortale. de aliis videtur durum.

¶ Quartus consensus in actu. et hic est mortale. particula est de principali quesito. Secunda

¶ Et hic est dicendum quod de veniali quam tum de se est non tenetur quis confiteri. quia nullam facit incompossibilitatem cum gratia. vnde in puncto mortis potest quis peccare venialiter: nec hoc salutem impedit. Alii dicunt quod propter preceptum ecclensie tenetur quis semel in anno confiteri. et tunc dicere peccata venialia. si non habet conscientiam de mortali.

¶ Alii dicunt quod non. quia non sunt materia huius sacramenti: sed solum mortalia.

¶ Dico igitur quod non solum propter preceptum ecclesie. sed etiam propter ius diuinum. necessarium est quod aliquando quilibet confieatur. cum nullus sine peccato viuat.

PrevBack to TopNext