Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcunda questio. vtrum stante ista re gula quod omnes tenenturconfiteri propriis sacerdotibus. possit dari priuilegium aliis audiendi istos.

¶ Quod 3 non. lex vniversalis euacuatur per exceptionem vni us.

¶ Contra. christus dispensauit in aliquibus legibus. sicut dei muliere in adulterio deprehensa. aliqui quod summus pontifex habet hic dicun potestatem mediatam. non immediatam ratio est: quia omnis potestas est immediae a christo. qui dedit secundum gradus diuersos diuersimode potestatem. Item ordo essentialis exigit quod immediati effectus reducantur in causas immediatas: sed ordo ierarchicus est ordo essen tialis. ergo etc.

¶ Sed hec est opinio erronea et hereti ca. quia plenaria vere iurisditio: et immediata est apud summum potestificem.

¶ Alii dicunt quod papa hoc bene potest facere scilicet dare priuilegium. sed hoc est destruere statutum vniversale. cum sint contraria. possibile est autem ius propoitet euacuare ius. ecclentie. sed illo stante non potest.

¶ Sed hoc non valet. quia quotienscunque papa dispensaret in aliquo casuiuris communis. se queretur quod totum inus destrueretur.

¶ Alii dicunt quod euacuat legere non vniversaliter sed particulariter.

¶ Sed contra. quandocunque lex destruitur in particulari: in vniversali: quia vniuersale requirit omnes partes. Et ideo dicunt aliqui. quod nec vniversaliter. nec particulariter: sed tantum facit tales quibus submittit illos proprios sacerdotes eorum: vel si ipsos quibus dat priuilegium. facit proprios sacerdotes illorum quos possunt audire.

¶ Sed contra. non patitur ordo ierarchichus quod vnus it sub duobus ierarchicis non subordinatis. sed extraordinariis: et ordinarii non sunt subordinati.

¶ Dico ergo quod sine euacuatione legis hoc potest fieri. hoc primo probatur in naturalibus.

¶ Regula est. quod omnis causaefficiens refertur ad suum effectum. si haec applicetur ad deum non tenet: nec tamen destruit regulam.

¶ Sed si dicetis quod regula non tenet nisi in causis limitatis.

¶ Similiter moralis dicit quod virtutes sunt circa passiones: sed heroycus non habet passiones:

¶ Dicetis quod intelligitur de homine in praesenti statum sed heroycus quasi deus est. igitur heroycus non est virtuosus.

¶ Sic in methaphisicis: finis mouet agentem. sed non est ita in deo.

¶ Similiter in politicis. nullus enim de imperio romano est absolutus a legibus romanis: quia vniversaliter dantur.

¶ Dicitur tamen in legibus quod imperator est absolutus. Augusta autem inquantum est ex se subest legibus: tamen imperator exemit eam. Nunquid ergo destruxit totum ius ciuite hoc faciendor hoc non est dicendum: sed quod regula ista intelligitur secundum ius praencipale: non tamen secundum ius minus principale. ita ergo non est contraria: quia circa aliam materiam.

¶ Patet etiam in sacra scriptura. omnia inquit que de terra sunt in terram reuertuntur. vt sapiens ecclesiastes loquitur vniversaliter de incineratione. Deus tamen priuilegium dedit corpori christi de quo dicitur non dabit sctum tuum videre corruptionem: et beate virginiquod corpus eius non fuit incineratum. sed de lege municipali reseruatum.

¶ Similiter libro sapientie. Non est agnitus qui sit reuersus ab inferis Ista lex non est euacuata. tamen elias extraxit hominem ab inferis: vt dicitur in eo clesiastico. Et cum christus suscitauit lazarum.

¶ Similiter apostolus. Omnes quidem resurgemus. hoc est vna regula tamen beata vit go non resurget.

¶ Contra. cuiuslibet contradictionis altera pars est vera altera falsa. patet per primum prin cipium. sed hoc est vniuersalis omnis vtriusque sex etc. et alia particularis negatiua: et iste sunt contradictorie. ergo non possunt esse vere.

¶ Secundo. quia particularis negatiua destruit niversalem affirmatiuam.

¶ 3o quia omnis exceptio distrahit: et diminuit de regula.

¶ 4o. quia priuilegium dicitur a priuatione legisEx istis itaquem rationibus volunt habere quod stante illa decretali non potest hoc concedi.

¶ Ad primum respondeo vnum extremorum contradictoriorum accipitur secundum ius commune: et aliud secundum ius municipale. Et ideo cum non sint secundum idem non est ibi contradictio.

¶ Per idem ad secundum. ista quae sunt de iure municipali non continentur subilla quae sunt de iure commni. Et ideo ista particulari negatiua illa vniversalis non interimiter.

¶ Ad aliud dico quod hic non est exceptio: quia non ad eandem materiam applicatur.

¶ Ad 4m. dico quod priuilegium priuat legeme materialiter: quia est circa illud circa quod est lex: non tamen formaliter: nec sic negatiua sub vniversali continne tur.

¶ Sed hic est dubitatio: quia numquam erit contraditio per istum modum per quem rationes sunt solute: sed sic saluabitur secundum diuersas mas.

¶ Respondeo varietas in moralibus aliter est quam in naturali bus quia in moralibus solus modus et circumstantia specie pariat in naturalibus non: et ita est in proposito.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2