Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

QUarti quaestio. vtrum aliquins sacerdos . possit absoluere de omni pecca to mortali.

¶ Uidetur quod non: quia plus potest superior quam inferior. ergo non quilibet potest Sei in omnibus.

¶ Contra iure psolitico in extrema necessaritate: omnia corporalia sunt communia. igitur in necessaritate extrema. et pariculo mortis omnia spiritualia debent esse communia. veritas determinata. quod in articulo morhic est tis quantum ad culpam omnes sacerdotes possunt: sicut iure politico omnia temporalia sunt commu nia ita multo magis dabet esse in spiritualibus.

¶ Sed quid si per scriptum quis consitetur:

¶ Dico quod potest sic. sicut mutus per signa.

¶ Sed quid per interpretem:

¶ Dicitur quod sic si sacerdos non potest intelligere mutum. vel ignoraret linguam barbari consitentis. et alius sacerdos non possit haberi de leui.

¶ Sed nunquid per internuncium:

¶ Dicitur quod non: quia abisns diabet esse praesens illi quem absoluit.

¶ Sed nunquid per interpolationem sicut illi qui faciunt confessionem durantem per quindenam:

¶ Dicitur quod sic. quia non est inconueniens: nec propter hoc diuiditur. quia omnia peccata sua dicit vni sacerdoti. et diceret omnia in vna hora si posset.

¶ Sed nunquid potest sacerdos absoluere aliquam mulicrem cum qua peccauit:

¶ Dicitur quod de hoc non est dubium: quia habet claues ecclesie. tamen hoc non est rationabile: nec vtile: sicut cum alio: quia non tantum virtus datur: nec per consequens: tantum conteritur. Et vlterius posset faciliter occurrere aliqua temptatio sacerdoti.

¶ Sed numquid tenetur mulierilla dicere omnes circumstantias. Uitur quod non. quia circunstantie non dicuntur nisi vt grauitas praecti ostendatur: et patefiat iudi ci spirituali scilicet sacerdoti: et in isto casu sacerdos totum scit igitur etc.

¶ Dicendum quod si peccatum sit recenter factum. nec verisimile est excedisse a memoria. non oportet. si autem sit antiquum. oportet etiam si sit recenter factum dabtet dicere illas circumsta tias quae se tenent ex parte sui: sed forte latent sacerdotem. Sed numquid potest fieri duobus sacerdotibus similis:

¶ Dicitur quod non. si cut duobus iudicibus. tamen vnus prosset dirigere: et alius absouere.

¶ Tnde videtur quod possit. sicut aliquando in curia regia sunt duo iudices in vna causa.

¶ Sed nunquid potest in publico fieri confessio:

¶ Dico quod non: quia est contra naturam istius sacramenti. tamen vbi iudex cognosceret vtile posset fieri: sed tamen non confessio sacramentalis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4