Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Solet etiam queri. HEc est distinctio xxia. circa quam queruntur quatuor vel quinque quistiones.

¶ Prima. vtrum post hanc vitam sit remissio peccatorum.

¶ Quod non. quia in Io. dixit christus. venit nox in qua nemo etc.

¶ Contra. Math. dixit christus. qui peccauerit in filium hominis remittetur ei: qui autem peccauerit in spiritum sanctum non remittetur ei: nec in praesenti seculo: nec in futuro. ergo in futuro fit remissio sibi de aliquibus. quod questio ista difficultatem. hic sciendum habet et habere potest quadruplice. vel de culpa peccati mortalis: vel de pena eius. vel de peccato veniali vel de pena eius.

¶ Et secundum hoc introducuntur 4or conclusiones.

¶ Prima quod post hanc vitam non remittitur culpa peccati mortalis quod probatur: quia quandocunque aliquis sic moritur est dignus morte eterna: in qua nihil remittitur. patet per beatum Gregumentum in dyalogo: quae dicit quod ad iustum dei iudicium partinet: vt nunquam careant supplicio qui numquanvoluerunt carere peccato: sed non esset eternum si dimittere tur ergo etc.

¶ Secunda conclusio quod nec pena peccati mortalis. pro bo: quia pena proportionatur peccato. Et vlterius christus dixisin Math. ite maledicti in ignem eternum sed super eternum non cadit remissio. ergo etc.

¶ Tertia conclusio quod culpa pecca ti venialis diminttitur in alio mundo vel seculo. Ponatu talis casus. quod aliquis in puncto mortis peccaret venialiter: non propter hoc danaretur eternaliter: sicut superius ostensum est quando agebatur de purgatorio in praecedenti quaestione: ergo remittitur ei in alio seculo.

¶ 4a conclusio. quod pena peccati venialis similiter remittitur: patet quia non est eterna sed temporalis cum temporali culpe debeatur.

¶ Sed instatur contra ista.

¶ Con tra primum sumo auctoritatem eandem: qui peccauerit in filium etc. isto modo quo negatur de peccato in s. scet ict videtur concedin de pecca to in filium. sed pecatum in i scilicet non remittitur in hoc seculo nec in futuro. ergo peccatum in filium remittitur in hoc seculo et in futuro sed manifestum est quod peccatum in filium est peccatum mortale. ergo etc.

¶ contra 2m. quia in fine potest aliquis penitere de omnibus mortalibus: et tamen remanet tota eorum pena hec autem non erit eterna. sed aliquando remittitur. alies. vere penitens eternaliter puniretur.

¶ contra 3m. quia non dimittitur. culpa nisi per actum meritorium: vel per sacramentia: et neutrum in alio seculo locum habet.

¶ contra 4rm. illi quae sufficienter debitum soluit: nihil dimititur: sed nullum malum remanebit impunitum. ergo etc.

¶ Respondeo ad pium. concedo quod pena peccati in filium remittitur in alio seculo. sed culpa et pena in i scilicet non remittitur: neque in hoc seculo: neque in futuro: vt inferius habet videri: vbi ostendetur quod peccatum in i scilicet est in prmnia.

¶ Ad 2m dicendum quod pena pecca ti mortalis transfertur ad penam temporalem: quae est pena pecca ti venialis: et ideo remittitur.

¶ Ad 3m. est difficile videre quomodo aliquo dicunt quod tale peccatum veniale deletur in morte.

¶ Sco. dicit quod transeunte culpa: non remanet nisi obligatio ad penam temporalem. si autem dicat aliquam habitudinem ad nolle diuinum tunc non sic deletur nisi quis dicat quod deus delet totaliter soluta pena. ita quod habet aliquam habitudinem ad aliquod nolle diuinum.

¶ Ad 4m. dico quod nisi sufficienter soluat non remittitur: sed per hoc non habetur quin illa pena pee catorum venialium: si sufficienter soluta non sint: non possunt per suffragia ecclesie relaxari.

¶ Sed oc. di. si peacata possunt remitti in alio seculo per indulgentias.

¶ Nota de illo quae dicebat se habere indulgentias pro illis quae sunt in purgatorio: ita quod pro vno denario vna dies eis remittebatur et pro duobus plus etc.

¶ Sed hoc non est verum. exquo enim aliquis exit limites ccclesie: et forum istud non potest sibi ecclesia dare indulgentias ni si pro quanto sunt hic lucrati: non sic autem est de suffragiis que impetrantur per modum obsec rationis: indulgentie autem dantur per modum auctoritatis et iurisditionis. non autem habet ecclesia iurisditionem in purgatorio. ideo error esset dicere hoc dare: nec vnquam talis indulgentia fuit data.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1