Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

SEcundo queritur vtrum preccata venialia que commiserunt damnati puniantur in inferno eternaliter.

¶ Quod sic. quia omnis pena inferni videtur eterna. cum ibi nulla sit redenptio in Iob.

¶ contra. quia exqui culpa est venialis pena diciet esse venialis hoc autem non esset si in eternum duraret. aliqui quod peccatum veniale non punitur Hic dicun in inferno: quia pena infernalis solum debetur peccatio mortali.

¶ Sed contra. quia non plus habent de priuile gio illi quae sunt in inferno quam illi quae sunt in purgatorio: et tamen illi puniuntur pro peccatis venialibus.

¶ Alii dicunt quod peccatis venialibus debetur pena eterna per se. quia omnis inordinatio contra deum quantum est de se digna est pena eterna. sed per accidens: quia coniungitur gratie: efficitur temporalis. et ideo si quis sine gratia moriatur. pro illis punitur eternaliter.

¶ Sed contra. si per se debetur eis pena eterna. ergo existens in gratia per se est obligatus ad penam eternaura: quod est inconueniens.

¶ Alii autem dicunt quod peccatum veniale per se habet penam temporalem. per accidens autem vt coniugitur cum mortali debetur sibi pena eterna.

¶ Sed contra. arguit Scotus. deus semper citra condignum punit. sicut vltracondignum remunerat.

¶ Alii dicunt quod omnia peccata simul ponderantur: et datur eis vna pena simpliciter.

¶ Contra. aut per additionem venialis habent intensiorem penam: et si illa sit eterna sequitur quod punitur pro veniali eternaliter: et incidit cum pri mis: si non habet intensiorem penam. ergo non omnia ponderantura nec puniuntur venialia cum tanta pena puniuntur sine eis sicut cum eis: et tunc habent maius priuilegium quam illi de purgato rio quae sunt in gratia dei.

¶ Ideo dicit Scuo. quod aliqua penaeis debetur. sed non eterna. sed cum fuerit quis sufficienter punitus in inferno pro venialibus cessabit illa pena.

¶ Sed contra. vt supra est argutum. quia in inferno nulla est redemptio.

¶ 2o. quia ex quo in vltimo termino est: non est ialiquo motu amplius augmenti vel decrementi.

¶ 3o quia dicitur quod maior erit eorum pena post iudicium. et secundum hoc eset minor.

¶ 4a. quia pono quod aliquis de mille peccatis est confessus: et pena eterna est mutata in penam temporalem: si mo riatur in aliquo proeccatio mortali non punitur pena eterna proprimis.

¶ Respondeo ad prium dicitur quod quantum ad hoc in quo consistit damna¬ tio: vere nulla est remissio. et hoc est propter peccatum mortale.

¶ Ad 2m dico quod non sunt in vltimo terio quantum ad omnia: sed quanad substantiam danni: quia ex tunc non possunt mereri.

¶ Ad 3m. dicorquod maiori pena punitur: quia in corpore et anima. vnde imparitas intelligitur de illis in quibus punitio consistit differenter.

¶ Ad vltimum dicendum. quod idem iudicium videmus de mortalibus confessis. immo istud confirmat propositum. quia non plus exigit deus nisi ad quod aliquins obligatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2