Quaestio 3
Quaestio 3
¶ Contra. ipsi met iuriste dicunt quod in generali debent dicere non in speciali: vt quod lupus in grege est etc. quatuor conclusiohic introducuntur nes.
¶ Prima est quod sigillum confessionis est de iure naturali. hoc probant aliqui sic. De iure naturali est verum dicere: sed reuelans confessionem mentitur. ergo tenere secretum est de inure naturali. quia dicit in puius quod in secreto foro dictum est. Tum estm. quia sibi non vt sibi: sed in persona dei dictum est.
¶ Sed contra hoc. quia narrans quod est sicut est: non dicit mendacium. probo. quia tunc verbum est verum signum quando adequatur rebus. sic est in proposito. ergo etc.
¶ Ideo probatur aliter. de inure naturali est seruare depositum sibi conmissum: sed istud secretum committitur in maxima fide. ergo etc.
¶ Secunda conclusio. quod est de iure diuino. hoc autem non est facile probare. sed per ecclesiam statutum est. Item ex verbo beati Iacobi 5o. Confitemini alterutrum id est vnus vni.
¶ 3a conclusio quod istud secretum est maius quocumque alio secreto. probatur: quia in hoc secreto conuenit et concurrit ius diuinum et ius naturale: et secundum naturam sacramentio.
¶ 4a conclusio. quod in nullo casu: licet frangere hoc secretum: quia quotienscunque frangitur. sacrilegium committitur: quia talis facit contra naturam sacramenti et rei sacre.
¶ Sed instatur contra primum. aliquis confitetur sacerdoti peccatum proprium. quod tamen explicare non potest nec ostendere eius grauitatem nisi reuelet audita in confessione.
¶ Secundo. quia si absoluat: et dubitat an potuit absoluere. videtur quod tale peccatum oportet reuelare peten do consilium: de tali casu possum absoluere vel non.
¶ 4o. quia ex obedientia summi pontificis haec posse fieri videtur. quia si summus potetifex precipit per obedientiam: videtur quod reuelare tenetur.
¶ Respondeo ad primum. et dico quod omnibus modis quibus potest diabet auditam confessionem celare. si autem contingat casu qui dictus est potest in confessione illud reuelare: nec proprie est reuelare: quia non transit de foro secreto ad forum publicum: sed de secreto ad secretum: et confessor qua talia audiuit in confessione dabet secretum tenere. sicut peccata illius qui sibi immediate confessus est.
¶ Ad 2m. dico quod in generali: licet petere consilium de dubiis que cir ca confessionem concurrunt: sed non licet dicere hoc tale quid in confessione audiui. Sed dicatur. si talis contingeret casus quid esset faciendum cauendo ne ex circumstantia aliqua possit deprehendi persona: vt si statim esset aliquis confessus et post confessionem immediate peteret casum auditum ab illo qui vidisset personam confiteri.
¶ Ad 3m dicendum quod talis potest in sigillo confessionis consiteri: et dicere absolui aliquem quem non potui absoluere de tali peccato: et ita claudetur hoc in sigillo confessionis sicut peccatum proprium.
¶ Ad aliud ibi est inus diuinum cui etiam consitens cedere non potest: quia ius et natura huius sacramenti. est quod sit secretum. est enim consequens ad sacramentum non de essentia eius: sicut est de conditione sacramenti eucharistie: quod non solus debeat celebra re licet non sit de essentia sacramentio. sic est in proposito.
¶ Ad aliud dicendum quod non dabet etiam summo pontifici reuelate: si sibi precipiat: quia super hoc non cadit obedientia
¶ Sed hic est dubium. si audiens confessionem cogatur. puta si debeat interfici nisi reuelet audita.
¶ Dicendum quod diciet mortem effugere quantum potest. si autem non possit magis dabet pati mortem peccatum reuelare: quia faceet sacrilegium: et peccatum quod esset peius morte corpora i. vnde citius deberet homo pati mortem quam quodcunque pecca. tum mortale facere: sicut in simili si sacerdos conficiens corpus christi: si incepit consecrare prius dicitet permittere quod ecclesia cadat super ipsum quam fugiendo sacrenum inceptum non conplere: sed si compleuisset: vel nondum inchoasset posset fugere quia quilibet tenetur tueri viam suam modo quo potest sine peccato.
¶ Nota quod quidam cepit quendam religiosum: quod ad confessionem audiuerat vxorem suam stimulare vt confessio nem vxoris sibi propalaret: et quia noluit sibi reuelare quae it confessione audierat martirizatus est.
¶ Tertium dubium. si sub sigillo confessionis nar rentur aliqua et narrationem suscipiat vel recipiat. nun quid ratione sacramenti tenetur ea aliquis celare:
On this page