Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Queritur hic de antiquis etc. Hic incipit distin. 33a. Circa quam quero vtrum bigaminia sitl illicita iure naturali. Quod non. quia in veteri testamento fuit licita.

¶ Con tra. alicubi inuenitur prohibita. quod quadruhic sciendum pliciter sumitur bigamia. Unius viri cum pluribus vxoribus simul. Unius vxoris cum pluribus viris simil.

¶ Ter¬ tio successiue si vnus acciperet plures coniuges successiue: vel econverso.

¶ Quarto accipere vxorem que habuerit alium virum.

¶ Et iste due vltime non sunt contra ius naturale: quia altero coniuge mortuo soluitur matrimonium: et redditur persona legitima ad contrahendum: et possunt concurrere omnes causae que assignan tur in hoc sacramento.

¶ Secunda vero est contra ius naturale scilicet quod vna mulier habeat simul plures viros. redderetur enim incertitudo prolis. de prima autem aliqui dicunt quod sic: tamen deus dispensauit in veteri testamento.

¶ Dicitur tamen quod si intelligitur ius naturale pro regulis rationis videtur quod sit contra ius naturale: quia ex quo aliquis semel ali cui dedit corpus suum iterum alteri ipsum dare non potest stante primo. cum igitur vir et mulier in redditione debiti sint pares: non potest alter eorum pluribus dare corpus suum: quia cum redderet vni debitum non posset alteri reddere: cui tantum et pro eodem tempore tenetur.

¶ Sed hic oc. du. vbi bigamia fuit expressa in nouo testamento. non apparet bene nisi vbi dicit apostolus vnusquisque vxorem suam habeat. prima corin. 7o. et similiter cum loquebatur de matrimonio mystico christi et ecclesie dixit. Despondi vos vni viro virginem castam exhibere christo: vbi tangit ex parte vxoris vni tatem et integritatem. quae sunt due causae requisite ad hoc ne bigamia contrahatur. tamen propter auctoritatem ecclesie videtur hoc esse traditum ab apostolis.

¶ Sed in veteri testamonio. quare fuit aliquando condemnata lamech. enim vocatur adulter. quia habuit duas vxores: vt patet gen. 4o. iacob autem qui habuit quatuor non fuit adulter.

¶ Respondit Aug. contra faustum. quia ille ex libidine habuit tres. Iste autem amore prolis procreande. ad augendum populum dei. habuit quatuor. et ideo non dicitur adulter.

¶ Alia difficultas si omnes bigami sunt irregulares:

¶ Dicitur quod sic in nouo testamonio in veteri autem non quia viduam poterat sacerdos sumere quae alterius sacerdotis fue rat vxor. si tamen non erat repudiata.

¶ Aliud du. si aliquis potest licite in infinitum contrahere. Aliqua dicunt quod non vltra numerum quinarii. quod volunt habere ex verbo saluatoris Io. 4o. quinque vires habuisti et hunc quem habes non est tuus vir.

¶ Sed communiter tenetur quod potest successiue habere quotiens est soluta.

¶ Sed oc. dif. si fornicatio fuit licita in veteri testamento. Aliquo probant quod sic per factum iude cum thamari. in lege autem fuit prohibitum scortum. verum est cum alienis. ysido. tamen de summo bo non expresse dicit quod fuit licita.

¶ Tamen contrarium est probabilius quia: christum dixit simpliciter non mechaberis. exo. 2o.

¶ Sed potuit ne christus dispensare cum facto adulterii.

¶ Dicitur quod est contra primas regulas moralium operum quae sunt in prima tabula et in 2a.

¶ Sed de incestu videtur esse maius quam adulterium. et tamen fuit dispensatum: quia cayn sororem suam habuit in vxorem et abraam sororem filiam fratris:

¶ Dicitur quod tempore necessatitatis fuit concessum cum sorore: quia aliter genus humanum non potuit multiplica ri: sed numquam inferior cum superiore vt filius cum matre: nec pater cum filia.

¶ Sed quid de loth. qui ebrius concubuit cum duabus filiabus suis. numquid peccauit mortaliter: Augu. 22. li. contra faustum dicit quod sic.

¶ Sed quid de eunuchia:

¶ Di citur quod eunuchia est contra ius naturale: quia est mutilatio cor poris: nec ex hoc extinguitur libido. sed potentia coeundi propter defectum partium genitalium. vnde ex zelotipia fie bat a principibus vt mulieribus quas custodiebant non possent carnaliter copulari. modo non sic.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1