Quaestio 3
Quaestio 3
¶ Prima conclusio quod accipiendo diem naturalem. christus resurrexum die secunda et non 3a et hoc sumendo diem naturalem pro toto circulo firmamenti sicut philosophi sumunt. hoc probatur: quia fuit mortuus hora nona: et ab illa hora vsque ad nonam horam alterius diei fuit vna dies naturalis. ab illa vsque ad horam resurre ctionis non fuit vna dies integra.
¶ 2a conclusio quod accipiendo dienartificialem pro cursu vel latione solis super terram christus resurrexit 3a die probatur hoc. quia quod fit in parte diei. fit in die: sicut dicitur gen. pri. prima die creauit luceme: non quod tota die creauit: quia creata fuit in instanti. modo secundum veritatem christus mortuus fuit diveneris hora nona: sepultus ex tunc. et tota die sabbati et die disunica diluculo surrexit. et sic patet quod 3a die surrexit.
¶ 3a conclusio quod christus fuit tribus diebus in sepulchro: quia in pate cuiuslibet diei fuit ibi.
¶ 4a conclusio quod non tribus noctibus. fuit enim tantum in sepulchro in nocte sequente parasceue. et in sequenti tantum. vnde non fuit in sepulchro in parte trium noctium. sicut in parte trium dierum.
¶ Sed contra. math. 12o. dicitur. sicut fuit ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus etc.
¶ hoc soluitur grammatice per synodocem quafigura vtitur sacra scriptura frequenter: quia quod conuenit secundum partem attribuiter toti: sicut gene. 4o. da mihi animas cetera tolle tibi. Et infra. 4o. capus. septuaginta anime ingresse sunt in egyptum. Et accipitur hic pars pro toto id est ania pro homine. cuius partes essentiales sunt anima et corpus. ita dicunt esse in proposito.
¶ Sed hoc bene valet pro diebus et noctibus nisi dicatur quod dies et nox faciunt vnum integrum diem. tunc dicetur quod christus fuit in sepulchro in partibus tantum integralium non accipiendo noctem prout distinguitur contra diem. Cogice soluiter: quia quot modis dicitur vnum oppositorum tot modis dicitur reliquum. sicut ergo dies quedam est naturalis quaedanm artificialis. ita nox.
¶ Pilosopris soluit: quia regulari ter est quod quando aliquid mouetur ad generationem. tunc dici mus quod illud generatur. quamuis generatio fiat in instanti. similiter dicimus quod quando aliquid disponitur ad mortem. tunc moritur: et tamen separatio illa fit in instanti et talis in toto tempore prime viuebat. ita dicitur quod christus tribus diebus et noctibus laborauit in extremis: quia tota nocte qua fuit captus nimium vexatus flagellatus et denominari poterat a termino mortis.
¶ Alio modo theologice dicunt quod quia naues consueuerunt de mane exire. ideo circa horam nonam fuit Iod nas proiectus in mari et tertia die piscis euomuit eum. et tunc referatur snieintia ad sicut: quia sicut ionas fuit sic christus fuit
¶ Sed hic est dubium quomodo intelligitur in corde terre in sepulchro vel in libo. Uitr quod melius in limbo: quia plus fuit in inferno quam in sepulchro. in inferno enim fuit. quandium corpus mortuum in cruce pependit et in sepulchro. et quandiu in inferno fuit. tandiu corpus mortuum inacuit in sepulchro: et quandiuobsequie scilicet lauando et vngendo et inuoluendo in linthea minibus sibi fcam fuerunt et quandiu iacuit in sepulchro.
On this page