Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Secundo queritur. vtrum per divinam potentiam possit idem numero reparari. Quod non. Quia quod est praeteritum: est impossibile fieri praesens: vit dictum fuit in primo.

¶ Contra. quia ostensum est supra de eucharistia quod conuersio totalis vnus in aliud est. quia vtrumque continet deus virtualiter: sed ita potest argui in proposito. opinio aliquorum quod deus nullam rem corrupta hic suc potest reparare: et si sensitiua differt ab intellectiua non posset.

¶ Sed contra hoc arguit sco. quia de resurrectione tauri ab illo scod siluestro: vt habetur in eius legenda. Arguo ergo ratione sic. Caro hominis resoluitur: et postea reparatur si alia caro: ergo aliud composium. Arguo. 2o de accidentibus absolutis. Nam hoc posito sequitur quod homo non habeat eandem quantitatem. nec per consequens qualitatis complexiones. 3o de respectiuis quia hoc posite sequitur quod christus non est filius virginis marie: quia respectus filiationis ad matrem fuit destructus quia fundatur super potentiam generatiuam que corrupta est. 4o. quicquid dicit compositum humanitas christi non fuit in triduo: si non eadem reparatur. ergo nec idem homo.

¶ Confirmatur hoc 4or rationibus.

¶ Prima sumisex comparatione creationis ad annihilationem. Ad eandem potentias reducitur res per annihilationem in qua erat ante per creationem: sed ante creationem erat res producibilis: et ita quod a tali possibilitate incepit creatio. ergo et nunc incipere potest ab eadem

¶ 2o sic impossibile est quod illud quod non conuenit alicui per creationem remoueatur ab eo per annihilationem: sed producibilitas non est per creationem: quia ante creationem res erat producibilis. ergo non potest adimi per annihilationem.

¶ 3o quandocumque aliquid conuenit alicui per se impossibile est quod adimatur per illud quod conuenit ei per accidens: sed producibilitas conuenit cuilibet creatu re per se: et est passio demonstrabilis de ea: quod autem annihiletur hoc accidit ei.

¶ 4o de primo principio complexo. Eidem secundum idem non possunt conuenire extrema contradictionis: sed res ante creationem et post nullam distinctionem habet

¶ Si dicas quod aliquid post annihilationem conuenit: quod non ante creationem. ergo aliquid est ibi quod non est creatum. ergo extremacontradictionis non possunt fundari super re creata et annihilata. sic conuictus rationibus istis: quod idem anDico ergo nihilatum reparari potest. Et confirmatur 4r

¶ Primo sic. omne illud quod est ens prohibitum est ab eterno prohibitum: quia non dat rem nisi producibilem: sed modo aliquid quod habet aliquid ab eterno: non potest habere ex tempore. ergo post destructionem non incipit habere esse prohibitum: sed ab eterno fuit prohibitum.

¶ 2o sic. quando aliquid conuenit alicui necessario non praesnon conuenire: sed nunc ita est quod omne esse prohibitum conuenit omni prohibito necessario: si non iam non esset prohibitum simpliciter. omne autem quod annihilatur contingenter annihilatur.

¶ 3o. quod conuenit alicui necessario non potest amoueri per illud quod contingenter aduenit: sed producibilitas conuenit necessario. ergo etc.

¶ 4o sic. vbicumque est eadem ratio diffinitiua eadem passio comuenit sibi et est demonstrabilis de eo: sed quiditas habet eandem difficulta nitionem ante creationem et post. ergo etc.

¶ Sed contra hoc argui tur 4r.

¶ Primo sic. vbicumque est alia et alia productio: ibi est aliud et aliud productum: sed alia est productio in reparatione et creatione. ergo etc. Confirmatur quia creatio est idem realiter creature: et ita si alia creatio est: sequitur quod alia creatura producta.

¶ 2o quia mutationes extermins distinguuntur. Alia autem est mutatio reparatio: et alia mutatio creatio loquendo large de mutatione. ergo alii sunt termini producti.

¶ 3 osensum fuit supra quod per motum deus potest causare formam. Idem autem motus numero non potest redire: ergo etc.

¶ 4o adnihila tio est posterior ordine essentiali ipsa creatione. ergo videtur quod creatio non possit esse post adnihilationem respectu eius dem: quia iam esset circulatio in ordine essentiali.

¶ Respondeo ad prio dico quod eadem numero est productio et creatio sed 2m aliqua: circumstantiam habet quam non prius.

¶ Ad 2m. dico quod si deus lumen aeris destrueret et iterum induceret in aere esset alia mutatio. Unde per diuinam potentiam potest esse quod plures mui tationes habent eundem terminum.

¶ Ad aliud quod motus differt realiter a termino. ideo non est inconueniens

¶ Ad aliud. dico quod creatio nunquam secundum se sequitur crea tione: sed ratione circumstantie. est enim eadem creatio cum prima. illa autem sequitur. Dicas non est ratione creatione: sed alterius circumstantie.

¶ Sed hic occur. dubia.

¶ Primum dubium est. quando resurget corpus si sit eadem mutatio numero.

¶ 2o si sit eadem vnio.

¶ Respondeo ad primum. illud dico quod sic: quia essentiali ordine precedit compositum. si eraalia vnio sequitur quod aliud compositum.

¶ Ad primum. dico quod non eadem mutatio: nec illa precedit compositum ordine essentiali. deus autem in instanti potest producere sine mutatione: et ita est accidentalis ordo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2