Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Tertio queritur. vtrum omnia quae sunt in vniuerso dietut possit reparare eadem numero. Quod sic. quia eadem ratio videtur vbique.

¶ Contra. si deus fecisset mundum ab eterno: si adnihilaret ipsum non posset esse reparatio ab eterno. distinctio de forma substantiali Hic ponitu et accidentali. Omnem substantiam potest reparare. licet forte non accidens omne: quia licet omni substantie a cidat esse praeteritum: non tamen omni accidenti: quia non preteritio nem.

¶ 2a difficultas de permanente et successiuo. licet enim forsan de non possit reparare omne successiuum. potest tamen omne perma nens. producibilitas enim permanentium fixa est.

¶ 3a difficultas de absolutis et respectiuis. quamuis forsan non possit omne respectiuum. potest tamen omne ab solutum: quia in eadem habitudine nunquam reparatur aliquid.

¶ 4a difficultas de re et modo rei: quia non sub eodem modo reparatur sub quo erat.

¶ his visis quadruplici contradictione probo quod non potest omnia reparare.

¶ Prima est esse adnihilatum et non adnihilatum: sed nunc est vera hoc mundus nunquam fuit adnihilatus. Post reparationem non esset vera sed sua opposita scilicet mundus adnihila tus fuit. hoc non potest esse secundum idem. igitur secundum aliud et aliudet in isto distinguuntur: et est aliquid in vno quod non in alio: et illud non est reparatum. Contradictio interatus et non interatus interemptus et non interemptus et similia. Confirmatur. impossibile est transire de contradictorio in contradictorium nisi facta mutatione in aliquo extremorum: et in hoc distinguuntur.

¶ hoc de claro quatuor exemplis.

¶ Primum est in tempore. adnihilet didus istum mundum: postea per te reparet. per te idem tempus erit nunc: in primo mundo deus creauit stellas pares in renouatione auferatur vna stella. stelle erunt impares: et ita pro eodem tempore numero inerunt extrema contradictionis. si des aliud et aliud in tempore habetur propositum.

¶ 2m exempositum est in instanti. in illo instanti in quo creauit mundum et luciferum in reparatione non vult reparare luciferum. ergo in eodem instanti numero lucifererit et non erit: ex quo tu ponis quod idem instans reparatur.

¶ 3m exemplum est de quando. quod idem no reparetur: si quando mundus fuit creatus quinque milia annorum sunt. Quero si in eodem instanti quando tunc simul creatus et reparatus.

¶ 4m exemplum de posterioritate. Omnis creatura que producitur in tpore est posterior eternitate: et quanto posterius tanto magis distat ab eternitate: sed inequaliter distat ab eternitate quando reparatur. ergo per aliam posterioritatem. quod deus non potest omnes circumstantias vniIdeo Dico uersi reparare. Confirmatur. licet enim de habeat futurum in potestate sua: non tamen praeteritum vt preteritum

¶ Sed contra hoc sunt rationes prius facte et eque dicitur concludere de omnibus. vnde reducuntur sicut ad illud deducuntur res ad ad nihilationem a quo incipiunt per creationem sed incipiunt a producibilitate: quia in potentia ad creandum similiter eis non datur quod sint productiones per creationem contra alias rationes superius inductas.

¶ hic potest dici quod modi intrinseci non habent productio nem in se nec adnihilationem: sed consequuntur producibile et ad nihilabile.

¶ Sed hic oc. difficultas. si omnia reparata poterant primm creari in prima productione.

¶ Dico quod sicut omnia creata non possunt redire seu repari: nec omnia quae sunt reparata poterant in prima productione produci.

¶ Ubi sciendum est quod quatuor inueniuntur in rebus. innuenimus enim primitatem nouitatem secunditatem binaritatem. primitas et nouitas se tenent ex parte modi priuso producti: nec possunt reparari: quia non potest amplius primo produci illud quod semel prius productum est. similiter primo fuit de nouo productus eadem natiuitate non potest interum produci. secunditas autem ex parte renouati se tenet: quia non potest produci 2o nisi prius fuerit productum et adnihilatum. quando prima producit non potest bis produxisse: si prius produxisset. ille binarius est duarum circumstantiarum.

¶ Sed nume quid deus potest idem timpus reparare. Uidetur mihi quod si habens fluxum irreparabilem: idem numero reparetur contradictoria essent simul vera.

¶ Ideo quo ad formale non potes reparari.

¶ Sed quid de motu. videtur quod sic et in diuersis temporibus potest esse idem motus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3